De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 64

aut expresse postulantur aut saltem tacite supponuntur. Ceterum nobis de iis alio loco accuratior sermo instituendus erit. Unde neque de his nunc plura sunt dicenda. Manet ergo solum declarandum et demonstrandum, quod 3. et 4. loco asseruimus. Haec reapse ulteriorem declarationem et demonstrationem postulare videntur, quam dabimus in articulis sequentibus. A puncto priori, quod sicut maioris est momenti, ita et maiorem difficultatem habet, initium ducimus.

ARTICULUS SECUNDUS.

Qualis Dei influxus relate ad mentem auctoris hagiographi postulandus sit.

76. Assertio unica. Ad inspirationem requiritur, ut Deus qua primarius libri auctor intellectui scriptoris hagiographi sensa omnia, assertiones omnes, res denique omnes, quas liber continet, ut sensa sua i. e. ut Dei sensa manifestet ac communicet. Aliis verbis idem dicitur hoc modo: Necesse est, ut Deus mentem auctoris sacri de rebus omnibus illuminet tali lumine, quo de illis iudicet certitudine divina, cui subesse falsum absolute repugnat. In summa cognitio auctoris hagiographi talis esse debet, ut, qui huic cognitioni repugnat, eo ipso Dei auctoritati repugnare dicendus sit, quia Deus ipse est, qui eidem per infallibile lumen suum talem cognitionem inseruit. Addimus: Id valet etiam in hypothesi, quod auctor humanus res scribendas scientia humana aliunde iam cognoverit. Haec assertio declaratione non indiget; indiget vero demonstratione. Assertio nostra facile demonstratur in hypothesi, quod auctor sacer, dum scribit, sese esse inspiratum esse clare cognoverit. Quae hypothesis, cum certe possibilis imo rerum naturis magis conveniens esse videatur (cfr. August. de cons. Evang. l. III. c. 7. n. 30.), hic non est negligenda. Nam ex ea, ut mox apparebit, in re nostra pro hypothesi contraria illatio magni momenti deduci potest. Quare ante omnia assertionem supra positam in dicta hypothesi omnino indubitatam esse demonstrabimus. Deinde idem independenter ab omni hypothesi ostendendum erit.