De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 65
Punctum primum.
Praeliminaris consideratio et hypothesis.
77. Sit igitur hypothesis, quod sacer auctor, dum scribit, inspiratum se esse cognoscit. Ita simul cognoscere debet, sese scribere nomine Dei seu agere ut instrumentum divinum. Item consequenter cognoscit, librum, qui edendus est, primarie non sibi sed Deo esse adscribendum i. e. cognoscit, librum ex ipso modo scribendi debere divinam induere auctoritatem. Haec enim cum ex demonstratis necessario in conceptu inspirationis contineantur, ab eo, quem et inspiratum esse et illud ipsum cognoscere supponimus, ignorari nullatenus possunt. Iam vero ita quaerere licet: Qua ratione in his adiunctis scriptor calamum movere et vel unum verbum scribere potest, nisi ipse omnia futuri libri sensa non solum utcumque cognoscat sed vera aliqua ratione cognoscat ut sensa divina Deique nomine exprimenda. Nonne secus timere debet, ne quid calamo excidat, quod iuxta Dei mentem non sit? Certe si ego nomine alterius et ut ei a secretis epistolam scribere debeam, non potero epistolam vel incipere, nisi alter mihi prius quoad singula indicaverit, quid continere epistola debeat. Quodsi accurata instructione non accepta scribere inciperem, non alterius sed meo nomine scriberem. Quare tale scriptum non alterius epistola sed potius mea epistola seu fictio dicenda foret, cum non alterius mentem manifestaret sed meam. Neque alter, quae scribo, ullo modo ut sua agnoscere teneretur. Quodsi ponas ipsi placere reapse, quae ego scripsi; hic ante omnia est casus fortuitus. Deinde in hoc etiam casu verum manet, epistolam secundum rei veritatem et quoad originem mihi soli et non alteri esse adscribendam. Haec in hypothesi praesenti manifesto ad Deum et auctorem hagiographum transferenda sunt. Quare ut auctor sacer in hac hypothesi ad scribendum se accingere possit, prius omnia ac singula, quae scribenda sunt, ut Dei sensa cognoscere debet. Ad id autem requiritur expressa aut aequivalens revelatio ipsi a Deo facta.
78. Haec, ut facile patet, quoad rei substantiam nihil mutantur in casu, quo, qui nomine alterius scribere debet, res scribendas iam aliunde noverit. Nam ad hoc, ut quis nomine alterius agat aut scribat, semper sufficiens mandatum requiritur. Porro tale mandatum, ubi de scriptione agitur, sine praevia