De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 66
instructione seu communicatione eorum, quae scribenda sunt, intelligi non potest. Quaero enim: Quid ad hunc finem iuvat, quod rem scribendam optime noverim, si ignoro, utrum mandanti placeat, ut de ea ipsa re scribam an vero de alia? Immo ex hoc, quod ego rem aliquam ut certam habeam, nondum securus esse potero, an mandans de facto idem, quod ego de ea re sentiat. Et licet de hoc certus essem, id ad dictum finem minime sufficeret; cum etiam pro mandante, ut supra ostensum est (n. 56.), longe aliud sit, rem aliquam interno actu approbare, aliud illam velle loquendo aut scribendo aliis proponere. Ergo ut nomine alterius scribam, semper illius mandatum expectandum erit, quod, quae scribenda sunt, per omnia accurate contineat. Id unum concedere potes, in his circumstantiis mandatum paucis verbis absolvi posse. Sufficit enim, ut is, qui mandat, alium moneat, ut ex mandato suo scribat de rebus sibi iam cognitis; dummodo illa monitione res in se omnino determinatae indicari supponantur. Sed in eo, ut quisque videt, ex parte mandantis virtualiter vera et perfecta sensus sui manifestatio continetur. Per hoc enim illi, qui eius nomine scribere debet, clare indicat, sese illa, de quibus agitur et quae illi nota sunt, tum interna scientia pro veris habere, tum velle insuper, ut ea suo nomine publicentur. Quare id efficitur, ut quemadmodum scriptor mandato accepto eas res iam non solum per proprium ingenium aut propriam experientiam pro veris agnoscit, sed insuper et per auctoritatem mandantis pro certis habet, ita etiam de earum veritate et utilitate non sit amplius admodum sollicitus. Haec enim omnia post mandatum acceptum cum plena securitate mandantis iudicio et conscientiae committere poterit.
Posset utique fingi casus, quo quis alteri mandat, ut quaedam scribat, quae ipsi scriptori sint notissima, dum eadem mandanti aut nullo modo aut solum superficialiter nota esse supponuntur. Sed hic non est casus noster. Tunc enim ille, qui mandans esse videtur, potius consulentis quam mandantis nomen meretur. Nec in tali suppositione, qui mandat seu consulit, sed qui paret et ex propria scientia rem exsequitur, iure merito verus auctor operis dicendus est. Nam cum elucubrationes literariae ex natura sua ingenii foetus sint, quomodo is auctor operis dici potest, qui res, quae in opere leguntur, nonnisi in confuso et quoad superficiem novit? Numquid enim si v. gr. rex alicui ex belli ducibus mandaverit, ut belli a se gesti historiam texeret, rex auctor operis habendus