De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 67
79. Dices: Quid peculiare habet mandans prae mandatario, ut ille auctor operis dicatur, iste non, si hic aeque principaliter cum mandante et independenter ab illo tum omnia, quae in opere leguntur, optime perspecta habuisse tum insuper illud scriptis exsequutus fuisse supponitur? Ad hanc quaestionem proprie loquendo iam supra (n. 63. seqq.) responsum est. Scilicet ex eo quod, qui nomine alterius scribit, omnia, quae scribit, per se noverit, solum consequitur, ipsum, si voluisset, per se eadem scribere sive auctorem illius operis evadere potuisse. Minime vero per hoc efficitur, ut ipse de facto illius operis auctor existat et cum altero quoad omnia perfecte aequiparari possit. Nam ex eo quod ipse non solum proprio Marte ad scribendum sese accingere noluit sed insuper in commodum alterius veluti amanuensis munere functus est; sicut consilium operis proprio nomine edendi illi concessit ipsique periculum rei commisit, ita et ius et laudem editi operis alteri concedere merito compellitur. Hoc ergo est, quod primus prae secundo peculiare habet: Ipse reapse fecit, quod alter pariter facere quidem potuit sed reipsa facere neglexit. Sed satis de ista hypothesi. Nunc, quod asseruimus, absolute et independenter ab omni hypothesi demonstrandum est.
Punctum secundum.
Ulterior et absoluta rei propositae demonstratio.
80. Primum argumentum pro hac re desumimus ex demonstratis in puncto superiori. Argumentamur igitur hoc modo. Demonstratum est, res scribendas omnes a Deo scriptori hagiographo communicari debere in suppositione, quod auctori hagiographo in ipsa scriptione innotescit, sese ut auctorem inspiratum agere. Atqui quod auctor inspirationem suam cognoscat aut ignoret, est quid inspirationi plane extrinsecum. Iam vero nullo modo intelligitur, quomodo circumstantia mere
erit, si ipse non solum bello non interfuit sed et de rebus gestis praeter solum exitum nonnisi obscuram notitiam habuit? Ex eo solum quod ducem ad scribendum impulerit, suasor operis non auctor literarius dicendus est. Quare per hanc hypothesim doctrina nostra magis confirmatur, quam evertitur. Cum omnimoda enim proprietate Deus auctor Bibliorum seu causa efficiens et non solum impulsiva et suasor operis dicendus est.