De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 68

extrinseca pro natura inspirationis et pro iis, quae ad ipsam necessario requiruntur, tantam mutationem afferre possit. Cur ergo non, quod in illa hypothesi monstratur necessarium, generatim et pro quavis hypothesi ut necessarium habendum censebimus? Quod ita magis declaratur. Omnis cognitio ex natura sua rem cognitam iam perfecte in suo esse constitutam esse supponit. Quare cum cognitio rei in se iam existenti superveniat, essentiam seu naturam illius rei mutare nullatenus potest. Quomodo ergo sacer scriptor inspiratum se esse cognoscat, quin simul etiam sciat, res, quas scribit, sibi a Deo esse communicatas? Profecto haec ex natura sua coniuncta sunt, et illud posterius ad ipsam inspirationis naturam pertinere dicendum est. Et e contrario et vice versa si in casu, quo auctor hagiographus inspirationem suam ignorat, scriptio inspirata sine communicatione rerum scribendarum a Deo facta locum habere posset; non intelligitur, cur idem in hypothesi contraria omnino impossibile evaderet. Ut res manifestius appareat, faciamus hypothesim, quam nemo impossibilem dicere poterit. Ponatur scriptor, qui revera inspiratus sit sed inspirationem suam ignoret. Ponamus insuper secundum sententiam, quam impugnamus, eundem circa res aliquas in libro inspirato proponendas nulla gandere revelatione nulloque lumine divino, per quod res illas certitudine divina seu ut res a Deo sibi communicatas cognoscat. Uno verbo ponamus, scriptorem istum in eo opere aut ex toto aut ex parte solo lumine humano procedere. Faciamus denique — quid enim vetat? — scriptorem istum, dum in scribendo totus occupatur, a Deo de conditione praesenti statuque suo perfecte illuminari atque edoceri. Quid fiet? Hic profecto ex concessis aut demonstratis in puncto praecedenti opus suum prosequi non poterit. Sed quod plus est, etiam in aestimandis et diudicandis iis, quae iam scripsit, maximas patietur angustias. Nam ex una parte videt, quae scripsit, sine ullo lumine superiore solaque scientia humana scripta fuisse. Ideo consequenter iudicare cogitur, eas res ex modo, quo scriptae sunt, maiori quam humana auctoritate ac certitudine pollere non posse. Ex altera vero parte, cum auctor ex suppositione facta reapse inspiratus fuerit et illuminatio, quae ipsi postea data esse supponitur, hanc circumstantiam ei manifestaverit, cogeretur credere, ea, quae hucusque scripsit, ex ipso modo, quo