De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 69

scripta sunt, divina pollere auctoritate. Id enim ex saepe dictis inspirationis natura omnino postulat. Concludendum est igitur, ideo sequi haec inconvenientia, quia in hypothesi facta aliquid absurdi includitur. Si quaeris ulterius, quodnam illud sit, aliud non reperies, quam quod auctor hic ponitur inspiratus simul et destitutus omni lumine divino, quod et suggestioni rerum a Deo factae aequivaleat et rebus, quae ab eo sciuntur et conscribuntur, divinam tribuat auctoritatem. Talis ergo suggestio seu tale lumen pro inspiratione in omni hypothesi postulandum est.

81. Secundum argumentum, quod intrinsecum et principale est, desumitur ex eo, quod Deus vere auctor est sacrorum librorum. Argumentum procedit ita. Liber, ut iterato diximus (n. 8. 48.—51.), in ultima analysi aliud non est, quam series quaedam veritatum seu assertionum scripto expressarum. Quare qui scribit, per librum sermonem dirigere intendit ad lectorem idque eum in finem, ut lector auctoris sensa cognoscat. Quare scribere librum seu fieri auctorem alicuius libri in ultima analysi aliud non dicit, quam per scripta ad lectores loqui, seu ea, quae quis mente cogitat, scriptis proponere, ut qui legunt, quid ipse sentiat, ex literis eius cognoscere possint. Id manifestissime cernitur, quando auctor ipse propria manu scribit, aut quando quis alteri veluti amanuensi de verbo ad verbum dictat, quae scribenda sunt. At paulo difficilius id intelligitur, quando auctor aliquis librum per alterum edere intendit et hic in edendo libro non pure amanuensis munere fungitur sed tum res, quae scribuntur, ipse cognoscit tum per ingenium suum ad scriptionem libri non parum cooperatur. Tunc enim prima fronte fieri posse videtur, ut hic posterior et non prior ille per librum loquatur ad lectorem. Nihilominus quousque retinendum est, non hunc posteriorem sed priorem illum esse ac manere libri editi auctorem, necessario verum esse et manere debet, hunc et non illum loqui ad lectores seu sensa sua per librum manifestare. Atqui id in hac hypothesi alio modo fieri non potest, quam si veritates, quae in libro asseruntur, primo vera aliqua ratione a primario auctore in secundarium et per hunc tamquam per instrumentum intermedium in scripta deriventur. Iam vero id nonnisi tunc fieri cognoscitur, quando iste, quod ab alio acceperat, huius no-