De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 70
mine scriptis consignat. In hunc vero finem requiritur, ut hic posterior res scribendas aut nonnisi per influxum prioris cognoverit aut saltem eas nonnisi qua ab eo prius cognitas et acceptas simulque periculo et nomine ipsius scriptis mandare aggrediatur. Porro in his id, quod nunc contendimus, manifesto continetur. Uno verbo si quis scribit et ea, quae scribit, ab alio non accepit, certe ipse, qui scribit, ipseque solus et nullus alius est, qui per tale scriptum ad lectores loquitur. Quare in hoc casu ipse et non alius illius scripti auctor censendus est. In hoc argumento, ut apparet, illum maxime spectavimus casum, quo ei, qui amanuensis aut auctoris secundarii munere fungitur, quae scribenda sunt, per se et ante scriptionem haud ignota fuerant. Quare ex hoc argumento assertionem nostram neque pro hoc casu neque generatim pro quolibet alio ullam exceptionem admittere, demonstratum est.
82. Tertium argumentum seu potius aliquam huius rei confirmationem ex ipsa sacra Scriptura desumimus. Ita enim ratiocinamur. Maximum dubium, an Deus in edendis libris canonicis sacris auctoribus res omnes suggesserit seu an Deus hagiographorum menti lumen divinum, quod tali suggestioni aequivaleat, constanter infuderit, circa nonnullos Psalmos et generatim circa partes historicas Bibliorum v. gr. circa libros Regum, deinde circa libros seu partes librorum, quae sententias morales continent, ut sunt Proverbia, denique circa res omnes, quas scriptor sacer mediis naturalibus, ut experientia, auctoritate humana, lumine rationis facile attingere poterat, versari in aperto est. Quare si ostendimus, Scripturam ipsam testari, etiam in talibus rebus scribendis lumen, quod vere divinum dicendum est, sacris auctoribus haud defuisse; id pro-
Revera ubi suggestio seu illustratio divina, de qua agimus, excluditur, ad tuendam fidem, qua tenemus, omnia, quae in Scriptura dicuntur, esse verbum Dei, nulla alia via remanet, quam subsequens Dei approbatio, quam supra invictis rationibus exclusimus et Vaticanum expresse improbavit ac reiecit.
Unum adhuc monemus, quod tamen per se clarum est. In hac ultima hypothesi res scribendae hagiographo a Deo non ideo communicari supponendae sunt, ut eas utcumque cognoscat; ideo potius ei manifestantur, ut eas cognoscat certitudine supernaturali et divina seu ut ab eo tamquam res a Deo ipsi communicatae cognoscantur inserendae operi, cuius non ipse sed Deus sit auctor principalis.