De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 71
fecto pro confirmatione rei praesentis abunde sufficit. Quod enim de aliquibus Scripturae partibus demonstratur, id de omnibus sine exceptione tenendum erit, quando pro ceteris aut eadem aut fortior militat ratio. Atqui sacris auctoribus, etiam cum de huiusmodi rebus scriberent, lumen quoddam divinum prophetico lumine simillimum revera adfuisse, ex Scriptura satis ostendere possumus. Ergo si Scripturae credimus, nulla est in ea pars, nulla res in ea invenitur, in qua scribenda auctori sacro lumen divinum et supernaturale penitus defuerit. Nunc, quod assumsimus, demonstrare aggredimur.
83. Primo loco provocamus ad Prov. XXX. 1.—6., XXXI. 1. Ibi legimus: „Visio, quam locutus est vir, cum quo est Deus
Concedimus, argumenta, quae afferemus, expresse et directe non extendi ad omnes locos historicos, in quibus narrantur res auctori humano per se cognitae aut cognoscibiles. Neque argumentum nostrum directe omnes sententias morales rationi humanae pervias, quae in Scriptura insunt, complectitur. Ex paritate tamen rationis, quod de aliquibus huius generis locis ex Scriptura evincitur, haud immerito, ut apparet, ad omnes locos similes transferimus. Quia si in uno loco Deus scriptori hagiographo illud lumen divinum concessisse demonstratur, cur non et pro alio simili idem retinendum erit, praesertim cum ubique eadem sit ratio? Ratio nimirum alia esse non potest quam haec, ut, quod dicitur, ex ipso modo, quo refertur, divina gaudeat auctoritate. Quae profecto pro omnibus militat aequaliter. Neque per hoc contradicimus iis, quae supra (n. 43.) diximus, scilicet non statim, quae de uno loco valent, ad omnes esse extendendum. Ibi enim locuti sumus de mediis inspirationis omnino extraordinariis, quae si alicubi ex speciali ratione forent admittenda, praecise quia tamquam extraordinaria cognoscuntur, exclusa eadem ratione immerito utique ad alios locos transferrentur. Hic vero agitur de modo inspirationis ordinario et insuper eadem ubique ratio adesse monstratur.
Omittimus Apocalypsim, ubi sacer scriptor saepius testatur, audivisse se, quae scribit, ex ore Dei aut Angelorum, qui Dei sunt nuntii, imo ubi initio libri (1. 2. 3.) dicuntur generatim verba prophetiae et testimonium Iesu Christi, quaecunque Ioannes vidit et scripsit. Ratio omittendi est, quia Apocalypsis est liber eminenter propheticus. Quare cum eo libro plerique alii libri Scripturae quoad rem nostram comparari non possunt; et ita non bene ex illo ad alios fieret conclusio. Neque insistimus in Matth. XXII. 43, ubi affertur versus ex Psalmo CIX. tamquam verbum, quod a David in spiritu h. e. sub lumine prophetico prolatum fuerit. Est enim hic Psalmus propheticus et plurimis aliis Psalmis multo sublimior. Quare ex iis, quae de eo dicuntur, non omnino tuto ad alios libros vel ad alios Psalmos conclusio fieri posse videtur. Idem dic de Act. I. 16. 20. IV. 25., ubi ponuntur testimonia prophetica ex aliis Psalmis. Nihilominus