De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 72

et qui Deo secum morante confortatus ait. Et iterum: „Visio, qua erudivit eum mater sua.“ Haec manifesto sunt prooemium eorum, quae in contextu mox sequuntur. Vides, quomodo sacer auctor, quae scripturus est, visionem appellaverit. Imo adhuc expressius sententias, quas profert, dixit visionem viri, quocum est Deus et qui Deo secum morante confortatus est. Nonne his verbis lumen propheticum aut lumini prophetico simillimum indicatur? Quid enim aliud visio in Scriptura significat quam lumen propheticum? Nihilominus in iis, quae ibi subduntur, inveniuntur plura, quae captum humanum absolute superare non videntur. Talia enim etiam penes scriptores profanos occurrere posse nemo negabit, cum huiusmodi non raro in ore vulgi versare videamus. Ergo etiam haec et his similia, quae ibi dicuntur, auctor per lumen divinum sese accepisse asserit. Quod ideo factum intelligitur, ut inde concludas, omnia, quae dicit, plus quam humana imo divina pollere auctoritate. Quare simul intelligitur, quo sensu idem auctor paulo superius (l. c. XXX. 2.—4.) in decursu exordii dixerit, sese sapientiam, quam statim prolaturus est, mediis humanis discere minime potuisse, et cur ea, quae subdit, de iis esse rebus asseruerit, quae nonnisi Deo afflante ab homine attingi possunt; intelligitur, quo sensu dixerit, sese sapientiam istam non naturalibus mediis didicisse, neque novisse se scientiam Sanctorum. Per haec nimirum non de scientia qualicumque loquitur sed de scientia infallibili et divina, quae religiosae hominum instructioni

saltem cum quadam probabilitate ex his ita argumentum institui potest. Vix apparent ratio, cur, quod ibi de his Psalmis dicitur, non ad totum saltem Psalterium extendi possit. Christus enim in loco citato non de solo Psalmo, quem citavit, sed generatim de auctore Psalmorum locutus fuisse videtur. Quare auctorem Psalterii simpliciter, quae dixit, in spiritu h. e. sub lumine prophetico dixisse affirmat. Ad haec Psalmus LXVIII., qui ut prophetia Spiritus sancti refertur in Actibus, unus ex humilioribus per se esse videtur. Hac ratione igitur argumentum hoc cum sufficienti probabilitate generatim concludit. Nam revera in Psalmis leguntur multa, sive historica sive moralia, quae per se auctor scientia humana cognoscere poterat.

Exemplum habes XXX. 21. seqq. «Per tria, ait, movetur terra, et quartum non potest sustinere. Per servum, cum regnaverit, per stultum, cum saturatus fuerit cibo; per odiosam mulierem, cum in matrimonio assumpta fuerit, et per ancillam, cum fuerit haeres dominae suae.» Num talia per experientiam ediscere impossibile dixeris?