De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 73
tuto inservire possit et quae digna sit, ut consignetur libro inspirato. Uno verbo loquitur de scientia, cui ob divinam rerum certitudinem sine piaculo nihil addi nihil demi possit. Quid igitur clarius, quam auctorem Proverbiorum aut partis illius, cuius haec sunt prooemium, nominatim circa veritates, quae per se et absolute supernaturales non sunt nec eius naturalem captum adeo superabant, fidem humana multo maiorem lumenque divinum sibi vindicasse? Quaerimus: An non iure haec ad omnes locos similes imo ad omnes Scripturae partes transferuntur?
84. Nunc ad libros historicos accedamus. Pro his provocamus ad Eccli XLIV. 3. 5, XLVI. 1. 16, XLVII. 1, XLVIII. 1. 25. 26, XLIX. 8.—15. Quicumque omnia, quae ibi dicuntur, attente consideraverit, negare vix poterit, quod inde in rem nostram desumimus. Ibi nimirum historia Veteris Testamenti, prout in historicis Scripturae libris legitur, vel tota vel saltem magnam partem a Prophetis qua Prophetis scripta dicitur aut supponitur. Ideo historiam istam sub lumine prophetico editam fuisse concludimus. Hoc enim lumen, quod Prophetis infunditur, si non unicum certe praecipuum est Prophetae constitutivum, et qui sine eo lumine agit, ut Propheta agere non censetur (cfr. Ierem. XXXIII. 21; III. Reg. XXII. 7.—28; I. Petr. I. 21.) Hoc supposito assertio nostra clara est. Si enim lumen propheticum et character munusque Prophetae ad scriptionem historiae nullo modo cooperata sunt; cur quaeso Scriptura adeo solerter annotaverit, qui istos libros ediderunt, non simplices homines sed Prophetas extitisse? (Cfr. Neteler,
Penes Petrum (II. Petr. I. 21.) legimus: «Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu sancto inspirati (ψερόμενοι) locuti sunt sancti Dei homines.» Hic Apostolus, ut apparet, expresse solum de influxu voluntatis loquitur. At de facto influxus ille iuxta eundem Apostolum non ad solam voluntatem restringendus, sed ad intellectum etiam extendendus imo in intellectu praecipue collocandus est. Nam prophetica locutio, de qua ibi Apostolo est sermo, certe primarie fundatur in intellectu. Insuper antea (v. 20.) dictum est, Scripturam propriae interpretationis non esse. Cur quaeso, nisi ideo, quia sensus Scripturae supernaturalis et a Deo derivatus est, per lumen scilicet propheticum? Haec omnia, ut apparet, non permittunt, influxum, de qua Petrus loquitur, ad solam voluntatem coarctare. Idem in textu graeco expressius indicatur. Tischendorfius enim legit, Prophetas ex Deo locutos esse (ἐλάλησαν ἀπὸ θεοῦ).