De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 74

die proph. Verfasser der alttestam. Bücher in Katholik 1876. October; Kaulen, Einleitung n. 187. 188. 206.) Certe Flavio Iosepho teste (contr. Apion. l. I. n. 8.) secundum communem persuasionem Hebraeorum illius aetatis, qua Ecclesiasticus scriptus esse creditur, historia biblica, saltem ab Adam usque ad exilium, a Prophetis proprie dictis et sub lumine prophetico conscripta fuisse credebatur. Iam vero si hanc Iudaeorum persuasionem cum eo contuleris, quod dicit auctor Ecclesiastici (ll. cc.), magnam profecto inter utrumque invenies consensionem. Quare Ecclesiasticum merito unum ex praecipuis fontibus fuisse dixeris, unde in Iudaeos ea persuasio manavit aut inter eos confirmata est. Iuvat etiam hic notare, quod in re simili iam notavimus. Quae de partibus historicis Veteris Testamenti demonstrata sunt, ex paritate rationis ad reliqua eiusdem generis tum in Veteri tum in Novo Testamento imo ad omnes generatim Scripturae partes merito extenduntur, quia loci historici omnium infimi quoad inspirationem esse non immerito censentur.

85. Quartum argumentum nobis suppeditat constans et communis Patrum et theologorum catholicorum sententia. Patrum testimonia iam supra relata habes. (n. 21.) Veniamus ergo ad theologos. Primo pro hac nostra sententia afferri possunt auctores omnes, quotquot defenderunt inspirationem verbalem. Hos theologos id, quod hic defendimus, pro certo habuisse, negare non poteris, nisi contendere volueris, ab iisdem auctores canonicos ut mortua et coeca Dei instrumenta consideratos fuisse, qui penitus nescierunt, quid scriberent. Porro

Sine dubio contra sensum Iosephi foret, si ita diceres: Libri historici, de quibus loquitur, utique a viris scripti sunt, qui generatim Prophetae erant et alias sub lumine prophetico loqui aut scribere solebant. Ceterum hi iidem in scribendis libris historicis hoc prophetiae dono nullo modo usi sunt. Non certe ista Iosepho dicere in animo erat. Idem dic de fide Hebraeorum, cuius Iosephus nonnisi testis et interpres extitit. Idem dictum tandem valeat etiam de auctore Ecclesiastici. Quare nemo nostrum argumentum simili interpretandi arte attenuare aggrediatur.

Quantum ponderis hoc argumentum habeat, nostrum non est exponere. Conferatur de hac re Franzelin de div. Traditione thes. XVII. et Canus de locis theol. I. VIII.

Pro hac hypothesi superius iam reiecta notamus, quae sequuntur. In ea hypothesi, ut per se patet, id, quod hic principaliter intendimus, a fortiori verum manet, scilicet veritates omnes, quae in Scriptura leguntur, directe a Deo descendere seu res omnes modo specialissimo a Deo in