De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 75

horum auctorum numerus fere infinitus dici potest. Nam eorum sententia certo sensu pro tempore aliquo haud exiguo in scholis catholicis fere universalis fuisse videtur. (Cfr. Calmet dissert. de insp. c. II.) Nec ab istis quoad rem nostram illi dissident, qui antiquiori tempore inspirationem verbalem ex professo impugnarunt. Nam si rationes perpenderis, quas contra adversariorum sententiam afferunt (cfr. Du-Pin dissertation preliminaire sur la Bible l. I. c. 2. § 6.; Patrit. l. c. § 6; Franzelin de Script. div. thes. III. n. 2.); statim invenies, ab eis utique inspirationem singulorum verborum vel sententiarum, in quantum de verbis et sententiis materialibus agitur, negari aut in dubium vocari. At nullo modo impugnant aliorum sententiam aut negant, in quantum isti defendunt, res sensaque omnia, quae materialibus Scripturae verbis ac sententiis continentur, directe a Deo derivanda esse ab eoque scriptoribus sacris ubique certa ratione suggesta fuisse. Imo id potius ab eis una cum adversariis semper ut certum supponi, ex toto modo agendi haud ambigue deprehenditur.

86. Nunc huic considerationi generali, ut sensus theologorum magis pateat, unius aut alterius expressam doctrinam adiungimus. Eorum praesertim testimoniis utimur, qui maximae per se auctoritatis sunt et ex quibus ad reliquos concludere licet. Igitur Melchior Canus (l. c. l. II. c. 18. ab initio) notissimam promissionem Christi (Ioann. XIV. 26.) auctoribus canonicis applicans: «Ille, (Spiritus sanctus scilicet) inquit, docebit vos omnia et suggeret vobis omnia, quaecumque dixero vobis; alias etiam oblita suggeret, alias etiam vestris auribus audita suggeret, quae alias natura sponteque in mentem venire poterant, ea quoque suggeret; non supernaturalia modo sed et naturalia suggeret et quae alias humano modo scriberentur.» Item Cornelius a Lapide data occasione ita scribit (in II. Tim. III. 16.):

Scripturam derivatas esse. Ubi enim instrumentum per modum rei inanimatae operatur, manifesto sensa omnia immediate ad auctorem principalem referenda sunt.

Pondus horum testimoniorum ex eo crescit, quod nullus eorum defendit inspirationem verbalem. Imo ex his aliqui liberioris circa inspirationem sententiae fuerunt accusati. Nihilominus simul concedimus, eorum momentum inde aliquantum attenuari, quod aliqui ex his auctoribus in aliis locis de hac re minus accurate locuti fuisse inveniantur. Haec est ratio, cur nos rem istam tanta diligentia examinare aggressi sumus.