De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 81

erant, ille influxus certe non est revelatio in sensu illo strictiori, quo revelatio significat manifestationem rei incognitae. Potius in tali casu ille influxus prima fronte sese offert ut lumen quoddam divinum, quod et ipsum teste s. Thoma a lumine prophetico haud absimile est, et sub quo hagiographus res aliunde sibi compertas nova manifestatione cognoscit novaque de illis ac divina certitudine iudicat. Quare hoc lumen verissime a s. Thoma lumen divinum dicitur, quippe cui aeque ac cognitioni divinae falsum subesse absolute repugnet. Est enim lumen a Deo praecise in hunc finem immissum, ut cognitioni humanae tribuat certitudinem divinam. Aliis verbis lumen illud eius conditionis esse debet, ut per illud veritates, quae sub illo attinguntur, veluti digito Dei scriptoris menti videantur insculptae. Unde fit, ut qui talis luminis naturam perfecte perspectam habeat, veritates sub tali lumine cognitas non possit non habere ut divinitus certas ac vero sensu a Deo hominibus communicatas. Ita hoc lumen minime otiosum est, sed per

Cfr. n. 58 in nota.

Si supponimus, scriptorem inspirationis haud esse conscium, consequenter simul supponendum est, ipsi neque naturam luminis sibi concessi cognitionisque inde derivatae undequaque perspectam esse. Ex hoc ulterius aliud consequitur. In tali casu scriptor sacer per se et nulla nova revelatione superveniente, quae interne cognoscit et deinde exterius scriptis exprimit, neque ipse ut verbum Dei fide divina credere neque aliis ut tali fide credendum proponere poterit; non quod res sub tali lumine ab eo cognitae atque scriptis consignatae ex ipso modo cognitionis et scriptionis talem fidem non mereantur, sed quia intimus cognitionis scriptionisque modus tum ipsum tum alios latere supponitur. Neque hoc mirum cuiquam videatur. Simili omnino ratione contingere posset, ut Propheta aliquis revera sub lumine prophetico loquatur, cui falsum subesse nequit, quodque per sese locutioni divinam tribuit auctoritatem, et nihilominus idem Propheta naturam luminis influxusque divini, quo gaudet, non satis perspectam habeat. (Cfr. Suarez de fide disp. VIII. sect. 4. n. 3.—5.) Ut in casu isto, quod a Propheta dicitur, tum ab ipso tum ab aliis pro verbo Dei habeatur et divina fide credatur, manifesto, ex parte Dei novus actus seu nova revelatio exigitur. Sed ea revelatio, ut quisque per se videt, non eo spectat, ut prophetia sive inspiratio, quippe quae per se incompleta sit, intrinsece compleatur. Quidquid Deus de novo agat, id unice eo pertinere debet, ut natura illius inspirationis, prout in se est, sive a Propheta ipso sive ab aliis cognoscatur. Simile quid etiam modo contingit, quoties quisquam legit librum inspiratum simulque ignorat, librum istum revera esse inspiratum. Tunc enim nemo rebus, quas legit, divinam fidem praestare poterit, nisi prius de inspiratione libri, quem legit, moneatur.