De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 82
illud semper in mente scriptoris certus et determinatus producitur effectus. Imo si res bene intelligatur, dici potest: Per tale lumen semper novi aliquid hagiographo manifestatur. Ex illo enim lumine semper cognitio illius hominis, quae aliunde fallibilis est, evadit infallibilis. Simul per hoc lumen, si perfecte cognoscitur, saltem in actu exercito in tali cognitione includitur notitia, qua de novo discimus, certam veritatem a Deo inspiratam et hominibus manifestatam ac proinde fide divina ab omnibus credendam esse.
89. Non tamen necessarium est, ut hoc lumen semper a Deo omnino immediate infundatur i. e. Deus in eo lumine infundendo non prohibetur uti tum generatim ministerio creaturarum tum nominatim etiam multiplici ipsius sacri scriptoris cooperatione. Dei enim sapientia attingit a fine ad finem fortiter et disponit omnia suaviter. Quare sicut ad gratiam communicandam sacramentis, ad infundendam fidem externo ecclesiae magisterio et ad convertendum peccatorem aut voce praedicatoris aut rerum naturalium terroribus externis utitur; ita etiam ad hanc gratiam inspirationis extraordinariam conferendam variis mediis viisque variis iisque interdum satis occultis uti poterit. (Cfr. n. 103 seqq. 114 seqq.) Ita non est idem asserere, inspirationem esse veram, supernaturalem et omnino specialem Dei gratiam et asserere, eam esse gratiam mere internam et stricto sensu immediatam, quod Cherubinus a s. Joseph. (disp. III. art. 2. n. 4.) parum accurate insinuare videtur. Ratio est manifesta. Nam non est idem, esse verum et principalem alicuius libri auctorem, et esse auctorem libri immediatum, dummodo hic terminus in sensu obvio accipiatur.
Et nihilominus per hanc monitionem non fit, ut liber inspiratus evadat, neque per eam liber novam in se acquirit auctoritatem. Solum natura interna libri, quae semper eadem fuit, externe innotescit. Tale aliquid et non aliud in casu proposito circa rem nostram contingeret.
Quae ab hoc auctore dicuntur, vera erunt, si sub inspiratione immediata intelligas influxum, qui vero mandato comparatur, sub inspiratione vero mediata influxum accipias, qui nonnisi consilio aequivalet. (Cfr. supra n. 78.) Sed quaeritur, an hic modus loquendi omnibus satis aptus aut clarus videri possit. Facillime enim per medium internuntium mandatum dari posse intelligitur, quod ex omni parte determinatum sit. Imo mandans nunquam immediate agere concipitur, ideoque non adeo bene immediatus auctor operis dicitur.