De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 83
Licet enim neque propria manu omnia scripseris neque amanuensi omnia immediate dictaveris sed alio modo magis mediato, quae scribenda sunt, alteri quoad omnia et singula indigitaveris; verissime auctor alicuius libri fieri poteris. (Cfr. Cherubinus a s. Ioseph. l. c. art. VI. § 3. n. 41, et disp. IV. art. 1. § 3. n. 16.—36; et hic n. 91. in nota.)
90. Ad maiorem declarationem hoc lumen comparamus cum lumine ordinario fidei aut gratiae. Lumen igitur inspirationis cum lumine fidei id commune habet, quod utrique subesse falsum absolute repugnat. Sed in hoc ab eo differt, quod lumen ordinarium fidei per se externam rei credendae manifestationem seu propositionem postulat. Quare lumen fidei solum mentem ad credendum iuvat et confortat assensumque, qui sine tali lumine naturalis esset et fallibilis, reddit supernaturalem et infallibilem. Econtra inspirationis lumen ex natura sua rem ipsam cognoscendam per se primo manifestat, cui deinde utique homo per fidem assentire potest et debet, sicut theologi communiter docent de lumine prophetico. Cum lumine vero gratiae ordinariae seu cum illustratione supernaturali, quae ad omnem actum salutarem necessaria est, hoc lumen non solum non est ullo modo confundendum, sed vix in ullo potest comparari. Iuvat nihilominus, istam comparationem paucis prosequi.
91. Dicimus igitur: Lumen nostrum habendum est ut gratia sui generis sive ut gratia gratis data et omnino extraordinaria. (Cfr. Cherubinus a s. Ioseph. crit. sacr. tom. IV. disp. IV. art. 4. n. 19; Heinrich Dogm. Theol. 1. Buch 3. Kap. p. 385—387.) Id paulo uberius evolvamus. Igitur quod gratia illustrationis ordinaria per se et directe efficit, illud unum est, ut homo sub lumine illius gratiae veritates salutares cognoscat actu, qui salutaris est i. e. actu supernaturali et proportionato fini supernaturali. Porro quia cogitatio salutaris sub speciali Dei influxu elicitur, talis actus seu cognitio utique vero aliquo sensu a Deo donata vel etiam a Deo infusa dici debet. At dum ita dicitur, id fit sensu longe diverso ab illo, quo hic loquimur, ubi de inspiratione sermo est. Cognitio enim, quae per gratiam ordinariam oritur, non ita a Deo infusa est, ut omnia, quae homo
Casus, quo hagiographus scribenda iam novit, potius extraordinarius est et magis per accidens occurrere intelligitur.