De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 84

per eam cognoscit, sensu proprio dici possint per Deum intus loquentem communicata homini et tamquam sensa divina nunc primum eidem manifestata aut menti humanae a Deo intus mirabiliter operante veluti insculpta. Iam vero hoc est, quod ex supra dictis (n. 12. 88.) de inspiratione prophetica et de lumine, quod ad inspirationem librorum sacrorum postulatur, in omni rigore affirmandum apparet. Haec sequenti consideratione magis illustrantur. Docent quidem generatim theologi, cognitionem, quae sub ordinario gratiae auxilio elicitur, falsam esse non posse. Nihilominus id non est ex omni parte certum. Est enim quaestio, quae inter theologos in utramque partem disputatur, utrum omnino impossibile sit naturaeque illustrationis supernaturalis absolute repugnet, ut, quod sub ea cognoscitur, sit falsum. Quidam enim id solum actuali et ordinariae Dei providentiae contrarium esse autumant. (Cfr. Ripalda de Ente supernaturali disp. 59.) At de lumine prophetico itemque de lumine scriptoribus canonicis infuso id omnino certissimum est et a nemine in dubium vocatur. (S. Thom. 2. 2. q. 171. art. 6.) Et ratio huius differentiae est manifesta. Dum enim cognitioni, quae in gratia ordinaria fundatur, falsum subesse negatur, id ex eo solum fit, quia dona Dei supernaturalia nonnisi ad id, quod bonum ac verum est, concurrere posse cognoscuntur. Quia ergo id, quod falsum est, simul et malum esse deprehenditur, ideo illustratio supernaturalis nonnisi ad cognitionem veram concurrere posse dicitur. Nihilominus et hoc aliud certissimum est: Ex eo, quod Deus alicui talem concedit gratiam, ipse nullatenus directe qua testis illius veritatis citari potest, quae ab aliquo sub tali illustratione cognoscitur. Quare si per possibile aut impossibile talis cognitio falsa esse supponatur; ideo Deus per hoc nullatenus tamquam deceptor aut mendax traducitur aut traduci merito poterit. At haec omnia in cognitione hagiographi aut in cognitione, quae sub lumine prophetico nascitur, econtra accidunt. (Cfr. Suarez de fide disp. III.

Hoc sensu utique dici potest, inspirationem debere fieri per immediatum Dei influxum i. e. inspiratio includit cognitionem, quae ab hagiographo non tantum per se et aliunde hausta sed eidem proprie a Deo communicata est. Econtra illustratio gratiae ordinariae utcumque a Deo immediate infundatur, sensu isto immediata h. e. cognitio, quae proprie et immediate a Deo derivata sit, dici nequit. (Cfr. n. 89.)