Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 103
Cap. 32. Sicut cardo immobilis permanens ducit et reducit ostium, sic Petrus et sui successores liberum de omni Ecclesia habent judicium, cum nemo debeat eorum dimovere statum, quia summa Sedes a nemine judicatur.
XXXIX. Symbolum fidei a Leone IX. propositum Petro episcopo.
Hoc symbolum est illud ipsum, quod hodiedum in ordinationibus episcoporum sub quaestionum forma examini consecrandorum inservit, a synodo Carthaginensi IV. praescripta; nonnulla tamen hic adjecta. Cf. porro symbolum Palaeologi N. LXIII.
Firmiter credo Sanctam Trinitatem, Patrem et Filium 292 et Spiritum Sanctum, unum Deum omnipotentem esse, totamque in Trinitate deitatem coessentialem et consubstantialem, coaeternam et coomnipotentem, uniusque voluntatis, potestatis et majestatis: creatorem omnium creaturarum, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, quae sunt in coelo et in terra, visibilia et invisibilia. Credo etiam singulas quasque in Sancta Trinitate personas unum Deum verum, plenum et perfectum. Credo quoque ipsum Dei Patris Filium, 293 Verbum Dei aeternaliter natum ante omnia tempora de Patre, consubstantialem, coomnipotentem et coaequalem Patri per omnia in divinitate, temporaliter natum de Spiritu S. ex Maria semper virgine, cum anima rationali: duas habentem nativitates, unam ex Patre aeternam, alteram ex matre temporalem: duas voluntates et operationes habentem: Deum verum et hominem verum: proprium in utraque natura atque perfectum: non commixtionem atque divisionem passum, non adoptivum, neque phantasticum: unicum et unum Deum, Filium Dei in duabus naturis, sed in unius personae singularitate: impassibilem et immortalem divinitate, sed in humanitate pro nobis et pro nostra salute passum vera carnis passione et sepultum, ac resurrexisse a mortuis die tertia vera carnis resurrectione: propter quam confirmandam cum discipulis, nulla indigentia cibi, sed sola voluntate et potestate comedisse: die quadragesimo post resurrectionem cum carne, qua surrexit, et anima ascendisse in coelum et sedere in dextera Patris, inde decimo die misisse Spiritum S., et inde, sicut ascendit, venturum judicare vivos et mortuos, et redditurum unicuique secundum opera sua;
343