Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 104

294 Credo etiam Spiritum S., plenum et perfectum verumque Deum, a Patre et Filio procedentem, coaequalem et coēssentialem et coomnipotentem et coaeternum per omnia Patri et Filio, per prophetas locutum. Hanc sanctam et individuam Trinitatem non tres Deos, sed in tribus personis et in una natura sive essentia unum Deum omnipotentem, aeternum, invisibilem et incommutabilem ita credo et confiteor, ut Patrem ingenitum, Filium unigenitum, Spiritum S. nec genitum nec ingenitum, sed a Patre et Filio procedentem, veraciter praedicem. Credo sanctam, catholicam et apostolicam, unam esse veram Ecclesiam, in qua unus datur baptismus et vera omnium remissio peccatorum. Credo etiam veram resurrectionem ejusdem carnis, quam nunc gesto, et vitam aeternam. 296 Credo etiam Novi et Veteris Testamenti, legis et prophetarum et apostolorum unum esse auctorem, Deum et Dominum omnipotentem. Deum praedestinasse solummodo bona, praescivisse autem bona malaque. Gratiam Dei praevenire et subsequi hominem, credo et profiteor, ita tamen, ut liberum arbitrium rationali creaturae non denegem. Animam non esse partem Dei, sed ex nihilo creatam, et absque baptismate originali peccato obnoxiam, credo et praedico. 297 Porro anathematizo omnem haeresim extollentem se adversus sanctam Ecclesiam catholicam, pariterque eum, quicunque aliquas scripturas praeter eas, quas catholica Ecclesia recipit, in auctoritate habendas esse crediderit vel veneratus fuerit. Quatuor concilia omnimode recipio et velut quatuor evangelia veneror: quia per quatuor partes mundi universalis Ecclesia, in his tanquam in quadro lapide, fundata consistit . . . Pari modo recipio et veneror reliqua tria concilia . . . Quidquid supradicta septem sancta et universalia concilia senserunt et collaudaverunt, et sentio et collaudo, et quoscumque anathematizaverunt, anathematizo.

XL. Definitiones contra Berengarium.

Berengarius damnatus est a S. Leone IX. in concilio Romano 1050, et Vercellensi 1050, a Victore II. in Florentina synodo 1055, a Nicolao II. in Romana 1059, a S. Gregorio VII. in duobus conciliis Romanis 1078. et 1079. In hac postrema hanc formulam subscribere compulsus est, postquam pluries vel judices deluserat vel ad vomitum redierat: