Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 105

Ego Berengarius corde credo et ore confiteor, panem 298 et vinum, quae ponuntur in altari, per mysterium sacrae orationis et verba nostri Redemptoris substantialiter converti in veram et propriam ac vivificatricem carnem et sanguinem Jesu Christi Domini nostri et post consecrationem esse verum Christi corpus, quod natum est de Virgine et quod pro salute mundi oblatum in cruce pependit, et quod sedet ad dexteram Patris, et verum sanguinem Christi, qui de latere ejus effusus est, non tantum per signum et virtutem Sacramenti, sed in proprietate naturae et veritate substantiae, sicut in hoc brevi continetur et ego legi et vos intelligitis. Sic credo, nec contra hanc fidem ulterius docebo. Sic me Deus adjuvet et haec sancta Dei evangelia.

XLI. Formula praescripta omnibus ecclesiae Occidentalis metropolitanis a Paschali II. in Synodo Romana a. 1102.

Anathematizo omnem haeresim et praecipue eam, quae 299 statum praesentis Ecclesiae perturbat, quae docet et adstruit: anathema contemnendum et Ecclesiae ligamenta spernenda esse. Promitto autem obedientiam Apostolicae Sedis Pontifici Domino Paschali ejusque successoribus sub testimonio Christi et Ecclesiae, affirmans quod affirmat, damnans quod damnat sancta et universalis Ecclesia.

XLII. Paschalis II. decretum in Concilio Lateranensi a. 1116.

Gravis saeculo X. exorta fuerat controversia, utrum ordinationes haereticorum et simoniacorum validae essent, nec ne, eo quod antiquiorum quidam irritas (quoad usum nempe) statuissent. Jam tamen Clemens II. in Romana synodo 1047. poenas simoniace ordinatis infligens, validitatem tamen ordinationum agnoverat. Quod decretum Leo IX. in Romana synodo 1049. confirmavit, haereticorumque ordinationes validas esse per transennam declaravit. Nicolaus vero II. in Romana 1059. eos, qui haetenus a simoniacis gratis fuerant ordinati, in gradu remanere permisit. Idem Urbanus II. in Placentina 1094. de iis statuit, qui nescii a simoniacis fuissent ordinati, et iis, qui a schismaticis, quos tamen vita et scientia commendarent. Denique Paschalis II. sequentia statuit, post quae omnino sopita est controversia.

Quoniam Ecclesia in multis locis et maxime in Teuto-300 nicis partibus diu laboravit sub haeresi et schismate, et, si omnia illa, quae ab illis haereticis et schismaticis ordinata sunt, annullari deberent, quaedam ecclesiae omnino nudari