Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 106

viderentur suis clericis; nos, sequentes decreta sanctorum Patrum de his, qui sub Acacio et Bonoso et Donatistis ordinati sunt, statuentes decrevimus, ut episcopi, qui sub isto schismate ordinati sunt, omnes in suis honoribus permaneant, nisi sint invasores aut criminosi. De caeteris vero ordinibus penes episcopos potestas sit, ut, quorum vita probabilis videatur, in suo gradu consistant.

XLIII. Concilii oecumenici Lateranensis I. a. 1123 canones.

301 Can. 1. Sanctorum Patrum exempla sequentes et officii nostri debite innovantes, ordinari quemquam per pecuniam in Ecclesia Dei vel promoveri, auctoritate Sedis Apostolicae modis omnibus prohibemus. Si quis vero in Ecclesia ordinationem vel promotionem taliter acquisierit, acquisita prorsus careat dignitate.

Haec contra haeresim Simoniacam, quae ideo haeresis vocabatur, quia Simoniaci illi non solum contra legem peccabant, sed et licitam esse illam pro ordinibus pecuniae solutionem contendebant, adeoque ipsam morum regulam impetebant, vel ab ea non esse prohibita dicebant, quae ipsi tamen adversabantur. Contra hanc pestem sequentibus decretis pontifices et concilia pugnaverunt: Chalcedon. can. 2, Clemens II. in Rom. Syn., Leo IX. in Rom. I, Rhemen., Mogunt., Nicolaus II. in Rom., Alex. II. in Rom., Greg. VII. in Rom. I, II, V, Urbanus II. in Trojan., Placentin., Rom., Claromontan., Nemausen., Calixtus II. in Tolosan., Rhemen., Synodi oecumenicae Lat. I. hoc can. 1., Lat. II. can. 1. 2., Lat. III. can. 7. 15., Lat. IV. can. 63. Quibus decretis ordinationes et promotiones quaecunque simoniacae et redemitiones altarium prohibentur.

302 Can. 3. Presbyteris, diaconibus vel subdiaconibus concubinarum et uxorum contubernia penitus interdicimus et aliarum mulierum cohabitationem, praeter quas synodus Nicaena propter solas necessitudinum causas habitare permisit, videlicet matrem, sororem, amitam, vel marterteram, aut alias hujusmodi, de quibus nulla valeat juste suspicio oriri.

Haec contra haeresim Nicolaitarum, hoc est clericorum incontinentium, qui in tantum pro haereticis habebantur, in quantum non solum ecclesiasticam legem coelibatus infringebant et concubinatum exercebant, sed illam etiam observatu impossibilem atque moribus nocivam traducebant. Huc pertinent etiam haec decreta: Leo IX. in syn. Moguntin., Rom. II, Gregor. VII. in Rom. I, II, V, Urbanus II. in Trojan. et Claromontana, Calixtus II. in Rhemen., Lat. I. oec. hoc can. 3., Lat. II. can. 6, 7, 8, quod conjugia majorum clericorum et regularium irrita declarat; Lat. III. can. 11.