Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 107
Can. 4. Praeterea juxta beatissimi Stephani papae 303 sanctionem statuimus, ut laici, quamvis religiosi sint, nullam tamen de ecclesiasticis rebus aliquid disponendi habeant facultatem: sed secundum apostolorum canones omnium negotiorum ecclesiasticorum curam episcopus habeat et ea velut Deo contemplante dispenset. Si quis ergo principum aut laicorum aliorum dispensationem vel donationem rerum sive possessionum ecclesiasticarum sibi vindicaverit, ut sacrilegus judicetur.
Hoc et sequenti can. 10. finita est longissima de investituris pugna, quae in tantum huc pertinet, in quantum etiam de principio agitur, utrum potestas magisterii et ministerii ecclesiastici a civili fluat, necne, et utrum a magistratu civili proprio jure conferri queat, necne. Huc pertinent porro: Greg. VII. in syn. Rom. II, V, VII etc., Victor II. in syn. Apuliae et Calabriae, Urb. II. in Trojan., Claromontan., Rom., Paschalis II. in Guastallen., Trecen., Benevent., Lat. a. 1110, Viennen., Lat. a. 1116, Calixtus II. in Rhemen., Lat. II. can. 25, III. can. 14.
Can. 5. Conjunctiones consanguineorum fieri prohibe- 304 mus: quoniam eas et divinae et saeculi prohibent leges. Leges enim divinae hoc agentes et eos, qui ex eis prodeunt, non solum ejiciunt, sed maledictos appellant; leges vero saeculi infames tales eos vocant et ab haereditate repellunt. Nos itaque, Patres nostros sequentes, infamia eos notamus et infames esse censemus.
Haec contra haeresim Incestuosorum. Ita vocabantur illi, qui propinquorum conjunctiones illicitas non esse contendebant atque gradus consanguinitatis ad juris civilis normam numerabant. Contra hos legem atque doctrinam canonicam defendunt: Leo IX. in Rom. I. et Rhemen., Nicol. II. in Rom., Alex. II. in Rom. 1063, praesertim vero in Rom. 1065, in qua decretalem edidit, quae causa 35. q. 5. c. 2. habetur, Urbanus II. in Syn. Trojae, Lat. oec. II. can. 17.: „Conjunctiones consanguineorum omnino fieri prohibemus: hujusmodi namque incestum, qui fere, stimulante humani generis inimico, in usum versus est, sanctorum Patrum instituta et sacrosancta Dei detestatur Ecclesia.“ Lat. vero IV. gradus prohibitos ad numerum quaternarium reduxit.
Can. 10. Nullus in episcopum, nisi canonice electum 305 ad consecrandum manus mittat. Quodsi praesumpserit, et consecratus et consecrator absque reparationis spe deponatur.
XLIV. Concilii Lateranensis II. a. 1139. canones.
Can. 2. Si quis praebendam, vel prioratum, seu de- 304 canatum, aut honorem, vel promotionem aliquam ecclesia-