Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 108

sticam, seu quodlibet sacramentum ecclesiasticum, utpote chrisma vel oleum sanctum, consecrationes altarium vel ecclesiarum, interveniente execrabili ardore avaritiae per pecuniam acquisivit: honore male acquisito careat, et emptor atque venditor et interventor nota infamiae precellantur. Et nec pro pastu, nec sub obtentu alicujus consuetudinis ante vel post a quoquam aliquid exigatur, vel ipse dare praesumat: quoniam simoniacum est; sed libere et absque imminutione aliqua, collata sibi dignitate atque beneficio perfruatur.

Ut nihil pro oleo sacro, chrismate, visitatione et unctione infirmorum, exequiis, sepultura, baptismo, eucharistia, benedictione nubentium aliisque sacramentis et benedictionibus exigeretur, statuerunt Leo IX. in Rhemen. Syn., Urbanus II. in Placentin., Calixtus II. in Tolosana et Rhemen., Lat. IV. can. 66. Lat. II. can. 2, 24. Quod intelligendum est de iis, qui ad modum venditionis rei ipsius sacrae aliquid exigunt, vel ut provisionem ad evitandum simoniae periculum.

307 Can. 13. Porro detestabilem et probrosam, divinis et humanis legibus per Scripturam in Veteri et in Novo Testamento abdicatam, illam, inquam, insatiabilem foeneratorum rapacitatem damnamus, et ab omni ecclesiastica consolatione sequestramus, praecipientes, ut nullus archiepiscopus, nullus episcopus vel cujuslibet ordinis abbas, seu quivis in ordine et clero, nisi cum summa cautela usurarios recipere praesumat, sed in tota vita infames habeantur et, nisi resipuerint, christiana sepultura priventur.

Cfr. Leo IX. in Rhemen. Syn., Lat. III. can. 25., Gregorius X. in generali Lugd. II. in VI. 1, 5. tit. 5. c. 1. et 2. Multi videntur hanc concilii sanctionem pro positiva tantum prohibitione habuisse. Hinc Alex. III. 1, 5. Decr. tit. 19 de usuris c. 4. declarat, non posse in recipienda ad usuram pecunia dispensationem fieri, neque etiam ut pauperes, qui Saracenorum captivitate tenentur, per eandem possint pecuniam liberari, sicut Scriptura sacra prohibet pro alterius vita mentiri. Ibid. c. 4. rejicit quorundam exceptionem, illas tantum usuras esse restituendas, quae post Lateranensis II. decretum fuerint receptae. Denique c. 9. ipsos haeredes filios vel extraneos ad restitutionem teneri statuit. Multis etiam decretis Innocentius III. (in eodem titulo) decretorum istorum observationem urget.

308 Can. 22. Sane quia inter caetera unum est, quod sanctam maxime perturbat Ecclesiam, falsa videlicet poenitentia, confratres nostros et presbyteros admonemus, ne falsis poenitentiis laicorum animas decipi et in infernum pertrahi