Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 109

patiantur. Falsam autem poenitentiam esse constat, cum spretis pluribus, de uno solo poenitentia agitur: aut cum sic agitur de uno, ut non discedatur ab alio. Unde scriptum est: Qui totam legem observaverit, offendit autem in uno, factus est omnium reus: scilicet quantum ad vitam aeternam. Sicut enim, si peccatis esset omnibus involutus, ita si in uno tantum maneat, aeternae vitae januam non intrabit. Falsa etiam fit poenitentia, cum poenitens ab officio vel curiali vel negotiali non recedit, quod sine peccato agi nulla ratione praevalet; aut si odium in corde gestetur, aut si offenso cuilibet non satisfiat, aut si offendenti offensus non indulgeat, aut si arma quis contra justitiam gerat.

De falsa poenitentia jam decreta emiserant Gregor. VII. in syn. Rom. V. can. 5. et Rom. VII. can. 5. et Urban. II. in Trojan. can. 16., ex quo postremo canone Lateranensis ad verbum desumptus est. Gregorius hic recensitis illum addit, „qui bona alterius injuste detinet“ vel „qui bona aliena diripuit et ea, cum possit, reddere vel emendare noluerit.“

Can. 23. Eos autem, qui religiositatis speciem simu- 309 lantes, Domini corporis et sanguinis sacramentum, baptisma puerorum, sacerdotium et caeteros ecclesiastiacos ordines et legitimarum damnant foedera nuptiarum, tamquam haereticos ab Ecclesia Dei pellimus et dannamus et per potestates exteras coerceri praecipimus. Defensores quoque ipsorum ejusdem damnationis vinculo innodamus.

Iste canon est contra Petrum de Bruis et Arnaldum de Brixia et ad verbum desumtus est ex concilio Tolosano a. 1119. coram Calixto II. habito.

XLV. Capitula Abaelardi a Concilio Senonensi a. 1141. et ab Innocentio II. damnata.

386

1. Quod Pater sit plena potentia, Filius quaedam po- 310 tentia, Spiritus Sanctus nulla potentia.

2. Quod Spiritus Sanctus non sit de substantia Patris, 311 aut Filii.

3. Quod Spiritus Sanctus sit anima mundi. 312

4. Quod Christus non adsumpsit carnem, ut nos a jugo 313 diaboli liberaret.

5. Quod nec Deus et homo, neque haec persona, quae 314 Christus est, sit tertia persona in Trinitate.