Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 110
315 6. Quod liberum arbitrium per se sufficit ad aliquid bonum.
316 7. Quod ea solummodo possit Deus facere vel dimittere, vel eo modo tantum, vel eo tempore, quo facit et non alio.
317 8. Quod Deus nec debeat nec possit mala impedire.
318 9. Quod non contraximus culpam ex Adam, sed poenam tantum.
319 10. Quod non peccaverunt, qui Christum ignorantes crucifixerunt, et quod non culpae adscribendum est, quidquid fit per ignorantiam.
320 11. Quod in Christo non fuerit spiritus timoris Domini.
321 12. Quod potestas ligandi atque solvendi Apostolis tantum data sit, non successoribus.
322 13. Quod propter opera nec melior nec pejor efficiatur homo.
323 14. Quod ad Patrem, qui ab animo non est, proprie, vel specialiter attineat operatio, non etiam sapientia et benignitas.
324 15. Quod etiam castus timor excludatur a futura vita.
325 16. Quod diabolus immittat suggestionem per operationem lapidum vel herbarum.
326 17. Quod adventus in fine saeculi possit attribui Patri.
327 18. Quod anima Christi per se non descendit ad inferos, sed per potentiam tantum.
328 19. Quod nec opus, nec voluntas, neque concupiscentia, neque delectatio, cum movet eam, peccatum sit, nec debemus velle eam extinguere.
Innocentius II. ita ad synodum rescribit 16. Julii 1141:
Nos itaque, qui in cathedra Sancti Petri, cui a Domino dictum est: Et tu aliquando confirma fratres tuos, licet indigni, residere conspicimur, communicato fratrum nostrorum episcoporum cardinalium consilio, destinata nobis a vestra discretione capitula et perversa ipsius Petri dogmata sanctorum canonum auctoritate cum suo auctore damnavimus, eique tanquam haeretico perpetuum silentium imposuimus. Universos quoque erroris sui sectatores et defensores a fidelium consortio sequestrandos et excommunicationis vinculo innodandos esse censemus.