Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 111

XLVI. Concilii Rhemensis a. 1148. ab Eugenio III. celebrati decreta.

In causa Gilberti Porretani, teste Ottone Frisingensi, „Romanus 329 Pontifex definivit, ne aliqua ratio in theologia inter naturam et personam divideret, neve Deus divina essentia diceretur ex sensu ablativi tantum, sed etiam nominativi“. In eodem concilio damnati sunt Eon de Stella et Henricus. Emissum autem est in concilio hoc symbolum. 389

Credimus et confitemur simplicem naturam divinitatis esse Deum, nec aliquo sensu catholico posse negari, quin divinitas sit Deus et Deus divinitas. Sicubi vero dicitur: Domini sapientia sapientem, magnitudine magnum, divinitate Deum esse et alia hujusmodi: credimus nonnisi ea sapientia, quae est ipse Deus, sapientem esse; nonnisi ea magnitudine, quae est ipse Deus, magnum esse; nonnisi ea aeternitate, quae est ipse Deus, aeternum esse; nonnisi ea unitate unum, quae est ipse; nonnisi ea divinitate Deum, quae est ipse: id est, seipso sapientem, magnum, aeternum, unum Deum.

Cum de tribus personis loquimur, Patre et Filio et Spiritu Sancto, ipsas unum Deum, unam divinam substantiam esse fatemur. Et e converso cum de uno Deo, una divina substantia loquimur: ipsum unum Deum, unam divinam substantiam esse tres personas confitemur. Credimus et confitemur solum Deum Patrem, Filium et Spiritum Sanctum aeternum esse, nec aliquas omnino res, sive relationes, sive proprietates, sive singularitates vel unitates dicantur, vel alia hujusmodi, adesse Deo, quae sint ab aeterno et non sint Deus. Credimus et confitemur ipsam divinitatem sive substantiam divinam, sive naturam divinam dicas, incarnatam esse, sed in Filio.

XLVII. Decreta quaedam Alexandri III.

A. In epistola ad Rhemensem archiepiscopum sub ana- 313 themate prohibet propositionem Petri Lombardi non satis distincte enunciatam: „Christus non est aliquid secundum quod homo“.

B. L. 3. Decr. tit. 42. c. 1. Si quis puerum ter in 331 aqua immerserit in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, Amen; et non dixerit: Ego baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus S. Amen, non est puer baptizatus.