Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 112
332 C. Ibid. c. 2. De quibus dubium est, an baptizati fuerint, baptizantur his verbis praemissis: Si baptizatus es, non te baptizo: sed si nondum baptizatus es, ego te baptizo etc.
333 D. Ex Bulla a. 1263. ad Upsalensem episcopum. Apostolica prohibemus auctoritate, ut cum sicca faece vini vel cum micis panis, vino intinctis, vel alio modo quam Dominus instituit, nullus de caetero sacrificare attentet.
334 E. C. 2. de conversione conjugatorum l. 3. Decr. tit. 32. Post consensum legitimum de praesenti, licitum est alteri, altero etiam repugnante, eligere monasterium (sicut sancti quidam de nuptiis vocati fuerunt) dummodo carnalis commistio non intervenerit inter eos: et alteri remanenti (si commonitus continentiam servare noluerit) licitum est ad secunda vota transire. Quia cum non fuissent una caro simul effecti, satis potest unus ad Deum transire, et alter in saeculo remanere.
335 F. C. 7. „Ex publico“ eodem titulo. Sane quod Dominus in evangelio dicit, non licere viro, nisi ob causam fornicationis uxorem suam dimittere, intelligendum est, secundum interpretationem sacri eloquii, de his, quorum matrimonium carnali copula est consummatum, sine qua consummari non potest.
336 G. L. 5. Decr. tit. 19 c. 6. In civitate tua dicis saepe contingere, quod, cum quidam piper, seu cinnamomum, seu alias merces comparant, quae tunc ultra quinque libras non valent, et promittunt se illis, a quibus illas merces accipiunt, sex libras statuto termino soluturos. Licet autem contractus hujusmodi ex tali forma non possit censeri nomine usurarum, nihilominus tamen venditores peccatum incurrunt, nisi dubium sit, merces illas plus minusve solutionis tempore valituras: et ideo cives tui saluti suae bene consulerent, si a tali contractu cessarent, cum cogitationes hominum omnipotenti Deo nequeant occultari.
XLVIII. Concilii oecumenici Lateranensis III. a. 1179. decreta.
337 Can. 10. Monachi non pretio recipiantur in monasterio . . . . . Si quis autem exactus pro sua receptione aliquid dederit, ad sacros ordines non ascendat. Is autem qui acceperit, officii sui privatione mulctetur.