Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 113
Ita et Urbanus II. in syn. Trojana, can. 7.
Can. 27. Sicut ait B. Leo, licet ecclesiastica disciplina, 338 sacerdotali contenta judicio, cruentas non efficiat ultiones: catholicorum tamen principum constitutionibus adjuvatur, ut saepe quaerant homines salutare remedium, dum corporale super se metuunt evenire supplicium. Eapropter, quia in Gasconia, Albegesio et partibus Tolosanis et aliis locis ita haereticorum, quos alii Catharos, alii Patarenos, alii Publicanos, alii aliis nominibus vocant, invaluit damnata perversitas, ut jam non in occulto, sicut aliqui, nequitiam suam exerceant, sed suum errorem publice manifestent et ad suum consensum simplices attrahant et infirmos: eos et defensores et receptatores eorum anathemati decernimus subjacere, et sub anathemate prohibemus, ne quis eos in domibus vel in terra sua tenere vel fovere vel negotiationem cum eis exercere praesumat.
Porro Concilium bellum sacrum indicit adversus Brabantiones, Navarros, Baschos etc., qui omnia vastabant neque aetati ulli aut sexui parcebant.
XLIX. Lucii III. decretum contra Albigenses.
L 5. Decr. tit. 7. c. 9. Universos, qui de sacramento 339 corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi, vel de baptismate, seu de peccatorum confessione, matrimonio vel reliquis ecclesiasticis sacramentis aliter sentire aut docere non metuunt, quam sacrosancta Romana ecclesia praedicat et observat; et generaliter quoscunque eadem Romana ecclesia vel singuli episcopi per dioeceses suas cum consilio clericorum, vel clerici ipsi, sede vacante, cum consilio, si oportuerit, vicinorum episcoporum haereticos judicaverint, vinculo perpetui anathematis innodamus.
L. Urbani III. decretum de usuris.
L 5. Decr. tit. 19, c. 10. Consuluit nos tua devotio, 340 an ille in judicio animarum quasi usurarius debeat judicari, qui non alias mutuo traditurus, eo proposito mutuam pecuniam credit, ut licet omni conventione cessante, plus tamen sorte recipiat; et utrum eodem reatu criminis involvatur, qui, ut vulgo dicitur, non aliter parabolam juramenti con-