Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 114
cedit, donec, quamvis sine exactione, emolumentum aliquod inde percipiat; et an negociator poena consimili debeat condemnari, qui merces suas longe majori pretio distrahit, si ad solutionem faciendam prolixioris temporis dilatio prorogetur, quam si ei in continenti pretium persolvatur. Verum quia, quid in his casibus tenendum sit, ex evangelio Lucae manifeste cognoscitur, in quo dicitur: Date mutuum, nihil inde sperantes: hujusmodi homines pro intentione lucri, quam habent, cum omnis usura et superabundantia prohibeatur in lege, judicandi sunt male agere, et ad ea, quae taliter sunt accepta, restituenda in animarum judicio efficaciter inducendi.
LI. Innocentii III. decreta.
494 341 A. L. 3. Decr. tit. 42, c. 3. Majores, adversus Petrobrussianos, Arnaldistas, Waldenses. Quibusdam quaestionibus, quas contra catholicos haeretici moverant, nos postulas respondere. Asserunt enim, parvulis inutiliter baptisma conferri . . . Absit, ut universi parvuli pereant, quorum quotidie tanta multitudo moritur, quin et ipsis misericors Deus, qui neminem vult perire, aliquod remedium procuraverit ad salutem . . . . . Dicimus distinguendum, quod peccatum est duplex: originale scilicet et actuale: originale, quod absque consensu contrahitur; actuale, quod committitur cum consensu. Originale igitur, quod sine consensu contrahitur, sine consensu per vim remittitur sacramenti; actuale vero, quod consensu contrahitur, sine consensu minime relaxatur. . . . . Poena originalis peccati est, carentia visionis Dei, actualis vero poena peccati est gehennae perpetuae cruciatus . . . . . Inter invitum et invitum, coactum et coactum alii non absurde distinguunt, quod is, qui terroribus atque subpliciis violenter attrahitur, et, ne detrimentum incurrat, baptismi suscipit sacramentum, talis sicut et is, qui ficte ad baptismum accedit, characterem suscipit christianitatis impressum et ipse tanquam conditionaliter volens, licet absolute non velit, cogendus est ad observantiam fidei christianae . . . . . Ille vero, qui nunquam consentit, sed penitus contradicit, nec rem, nec characterem suscipit sacramenti, quia plus est expresse contradicere, quam minime consentire . . . . . Dormientes autem et amentes, si prius quam amentiam incurre-