Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 129
D. L. 5. Decr. tit. 19, c. 19. Naviganti vel eunti ad 378 nundinas certam mutuans pecuniae quantitatem, eo quod suscipit in se periculum, recepturus aliquid ultra sortem, usurarius [non] est censendus. Ille quoque, qui dat X solidos, ut alio tempore totidem sibi grani, vini et olei mensurae reddantur: quae, licet tunc plus valeant, utrum plus vel minus solutionis tempore fuerint valiturae, verisimiliter dubitatur: non debet ex hoc usurarius reputari. Ratione hujus dubii etiam excusatur, qui pannos, granum, vinum, oleum vel alias merces vendit, ut amplius, quam tunc valeant, in certo termino recipiat pro eisdem, si tamen ea tempore contractus non fuerat venditurus.
LVI. Ex Gregorii IX. epistola ad magistros theologiae Parisienses d. Non. Julii 1223.
Tacti dolore cordis intrinsecus, amaritudine repleti sumus 379 absynthii, quod, sicut nostris est auribus intimatum, quidam apud vos, spiritu vanitatis ut uter distenti, positos a Patribus terminos profana transferre satagunt novitate; coelestis paginae intellectum, SS. Patrum studiis certis expositionum terminis limitatae, quos transgredi non solum est temerarium, sed profanum, ad doctrinam philosophicam naturalium inclinando; ad ostentationem scientiae, non profectum aliquem auditorum: ut sic videantur non theodidacti seu theologi, sed potius theophanti. Cum enim theologiam secundum approbatas traditiones Sanctorum exponere debeant, et non carnalibus armis, sed Deo potentibus destruere omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et captivum in obsequium Christi omnem reducere intellectum: ipsi, doctrinis variis et peregrinis abducti, redigunt caput in caudam et ancillae cogunt famulari reginam, videlicet documentis terrenis coeleste, quod est gratiae, tribuendo naturae. Profecto, scientiae naturalium plus debito insistentes, ad infirma et egena elementa mundi, quibus, dum essent parvuli, servierunt, reversi et eis denuo servientes, tanquam imbecilles in Christo, lacte, non solido cibo vescuntur, et videntur cor nequaquam gratia stabilisse: propter quod, spoliati gratuitis et in suis naturalibus vulnerati, ad memoriam non reducunt illud Apostoli, quod ipsos legisse credimus tam frequenter: