Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 130

Profanas vocum novitates et falsi nominis scientiae opiniones devita, quam quidam appetentes exciderunt a fide. O improvidi et tardi corde in omnibus, quae divinae gratiae assertores, Prophetae videlicet, Evangelistae ac Apostoli sunt locuti, cum natura per se quicquam ad salutem non possit, nisi gratia sit adjuta! Dicant praesumptores hujusmodi, qui doctrinam naturalem amplexantes verborum folia et non fructus auditoribus suis apponunt, quorum mentes quasi siliquis pastae vacuae remanent et inanes, et eorum anima non potest in crassitudine delectari, eo quod sitibunda et arida aquis Siloë currentibus cum silentio non potatur: sed eis potius, quae de torrentibus philosophicis hauriuntur, de quibus dicitur: Quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae, quia satietatem non afferunt, sed anxietatem potius et laborem: nonne, dum ad sensum doctrinae philosophorum ignorantium Deum sacra eloquia divinitus inspirata extortis expositionibus, imo distortis inflectunt, juxta Dagon arcam foederis collocant et adorandam in templo Domini statuunt imaginem Antiochi? et dum fidem conantur plus debito ratione adstruere naturali, nonne illam reddunt quodammodo inutilem et inanem? Quoniam fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum. Credit denique intellecta natura, sed fides ex sui virtute gratuita intelligentia credita comprehendit, quae audax et improba penetrat, quo naturalis nequit attingere intellectus. Dicant hujusmodi naturalium sectatores, ante quorum oculos gratia videtur proscripta, quod Verbum, quod erat in principio apud Deum, factum est caro et habitavit in nobis, estne gratiae an naturae? Absit de caetero, quod palcherrima mulierum a praesumptoribus stibio peruncta oculos coloribus adulterinis fucetur, et quae a suo sponso circumamicta varietatibus et ornata monilibus prodit splendida ut regina, consutis philosophorum semicinctiis, veste sordida induatur. Absit, ut boves foedae ac confectae macie, quae nullum dant saturitatis vestigium, speciosas devorent, crassasque consumant. Ne igitur hujusmodi dogma temerarium et perversum ut cancer serpat et inficiat plurimos oporteatque filios perditos plorare Rachelem, praesentium vobis auctoritate mandamus et districte praecipimus, quatenus, praedicta vesania penitus abdicata, sine fermento mundanae scientiae doceatis theologicam puritatem,