Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 141
LXV. Joannis XXII. Constitutio, qua damnantur errores Marsilii Patavini et Joannis de Janduno, 4. Cal. Nov. 1327.
1. Quod illud, quod de Christo legitur in evangelio 423 B. Matthaei, quod ipse solvit tributum Caesari, quando staterem, sumptum ex ore piscis, illis qui petebant didrachma, jussit dari, hoc fecit non condescensive e liberalitate sive pietate, sed necessitate coactus.
[Inde concludebat secundum Bullam:
Quod omnia temporalia Ecclesiae subsunt imperatori, et ea potest accipere velut sua.]
2. Quod B. Petrus apostolus non plus auctoritatis 424 habuit, quam alii apostoli habuerunt, nec aliorum apostolorum fuit caput. Item quod Christus nullum caput dimisit Ecclesiae, nec aliquem vicarium suum fecit.
3. Quod ad imperatorem spectat, papam corrigere, 425 instituere et destituere ac punire.
4. Quod omnes sacerdotes, sive sit papa, sive archi-426 episcopus, sive sacerdos simplex, sunt ex institutione Christi auctoritatis et jurisdictionis aequalis.
5. Quod tota Ecclesia simul juncta nullum hominem 427 punire potest punitione coactiva, nisi concedat hoc imperator.
Articulos praedictos . . . velut sacrae Scripturae contrarios et fidei catholicae inimicos, haereticos, seu haereticales et erroneos, necnon et praedictos Marsilium et Joannem haereticos, imo haeresiarchas fore manifestos et notorios sententialiter declaramus.
LXVI. Propositiones Ekkardi a. 1329. damnatae a Joanne XXII.
1. Quod Deus non potuit primo producere mundum, 428 quia res non potest agere antequam sit; unde quam cito Deus fuit, tam cito mundum creavit.
2. Concedi posse, quod mundus ab aeterno fuerit. 429
3. Quod simul et semel quando Deus fuit, quando Fi- 430 lium sibi coaeternum per omnia coaequalem Deum genuit, etiam mundum creavit.
4. In omni opere etiam malo, tam culpae quam poenae, 431 manifestari et relucere aequaliter gloriam Dei.