Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 147

LXXI. Propositiones quaedam Raymundi Lulli.

In errores Raymundi Alexander IV. a. 1260. inquiri jussit et animadverti, ut constat ex ejus epistolis 123. et 223, primusque Petrus, Tarraconensis archiepiscopus, auctoritate Pontificis in ejus doctrinam animadverit. Postmodum, grassante adhuc doctrina, Nicolaus Eymericus, Ord. Praed., ejus errores ad Gregorium XI. detulit, qui articulos Lulli ut erroneos et maximam partem haereticos damnavit 7. Cal. Febr. 1376. Nos hic paucas, quae hac nostra aetate majoris sunt momenti, propositiones subjicimus; caeteras qui legere voluerit, ex Eymerici Directorio inquisitorum q. 9. exscriptas habet apud Nat. Alex. Saec. XIII. c. 3. art. 20, qui etiam damnationis veritatem sufficienter tuetur, sicut et Bzovius ad a. 1372. et Duplessis d'Argentré.

Prop. 96. Omnes articuli fidei et Ecclesiae sacramenta 474 ac potestas Papae possunt probari et probantur per rationes necessarias, demonstrativas, evidentes.

Prop. 97. Fides est necessaria hominibus rusticis, in- 475 sciis, ministralibus et non habentibus intellectum elevatum, qui nesciunt cognoscere per rationem et diligunt cognoscere per fidem: sed homo subtilis facilius trahitur ad veritatem christianam per rationem quam per fidem.

Prop. 98. Qui cognoscit per fidem ea, quae sunt fidei, 476 potest decipi: sed qui cognoscit per rationem, non potest falli: nam fides potest errare et non errare. Et si homo errat per fidem, non habet tantam culpam, sicut si erraret per rationem. Et sicut verius cognoscimus ea, quae videmus, quam ea, quae palpamus: ita verius sumus dispositi ad cognoscendum veritatem per rationem, quam per fidem. Sed sicut palpando aliquando invenimus veritatem: ita etiam quandoque per fidem cognoscimus veritatem, sicut caeci, qui aliquando inveniunt, quae volunt, aliquando non.

LXXII. Decreta Martini V. et Concilii Constantiensis.

A. Articuli 45 Joannis Wikleff damnati a concilio Constantiensi et Martino V. per Bullam „Inter cunctas“ S. Cal. Martii 1418. et Bullam „In eminentis“ ejusdem diei.

1. Substantia panis materialis et similiter substantia vini 477 materialis remanent in Sacramento altaris.

2. Accidentia panis non manent sine subjecto in eodem 478 Sacramento.

3. Christus non est in eodem Sacramento identice et 479 realiter propria praesentia corporali.

4. Si episcopus vel sacerdos existat in peccato mortali, 480 non ordinat, non consecrat, non conficit, non baptizat.