Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 148
481 5. Non est fundatum in evangelio, quod Christus Missam ordinaverit. 482 6. Deus debet obedire diabolo. 483 7. Si homo fuerit debite contritus, omnis confessio exterior est sibi superflua et inutilis. 484 8. Si Papa sit praescitus et malus, et per consequens membrum diaboli, non habet potestatem super fideles sibi ab aliquo datam, nisi forte a Caesare. 485 9. Post Urbanum VI. non est aliquis recipiendus in Papam, sed vivendum est more Graecorum sub legibus propriis. 486 10. Contra Scripturam sacram est, quod viri ecclesiastici habeant possessiones. 487 11. Nullus praelatus debet aliquem excommunicare, nisi prius sciat eum excommunicatum a Deo: et qui sic excommunicat, fit ex hoc haereticus vel excommunicatus. 488 12. Praelatus excommunicans clericum, qui appellavit ad regem vel ad concilium regni, eo ipso traditor est regis et regni. 489 13. Illi, qui dimittunt praedicare sive audire verbum Dei propter excommunicationem hominum, sunt excommunicati, et in Dei judicio traditores Christi habebuntur. 490 14. Licet alicui diacono vel presbytero praedicare verbum Dei absque auctoritate Sedis Apostolicae sive episcopi catholici. 491 15. Nullus est dominus civilis, nullus est praelatus, nullus est episcopus, dum est in peccato mortali. 492 16. Domini temporales possunt ad arbitrium suum auferre bona temporalia ab Ecclesia, possessionatis habitualiter delinquentibus, id est ex habitu, non solum actu delinquentibus. 493 17. Populares possunt ad suum arbitrium dominos delinquentes corrigere. 494 18. Decimae sunt purae eleemosynae, et possunt parochiani propter peccata suorum praelatorum ad libitum suum eas auferre. 495 19. Speciales orationes, applicatae uni personae per praelatos vel religiosos, non plus prosunt eidem, quam generales, caeteris paribus. 496 20. Conferens eleemosynam Fratribus est excommunicatus eo facto.