Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 149

21. Si aliquis ingreditur religionem privatam qualem- 497 cumque, tam possessionatorum quam mendicantium, redditur ineptior et inhabilior ad observationem mandatorum Dei.

22. Sancti, instituentes religiones privatas, sic instituendo 498 peccaverunt.

23. Religiosi viventes in religionibus privatis non sunt 499 de religione christiana.

24. Fratres tenentur per laborem manuum victum ac- 500 quirere, et non per mendicitatem.

25. Omnes sunt simoniaci, qui se obligant orare pro 501 aliis, eis in temporalibus subvenientibus.

26. Oratio praesciti nulli valet. 502

27. Omnia de necessitate absoluta eveniunt. 503

28. Confirmatio juvenum, clericorum ordinatio, locorum 504 consecratio reservantur Papae et episcopis propter cupiditatem lucri temporalis et honoris.

29. Universitates, studia, collegia, graduationes, et ma- 505 gisteria in iisdem sunt vana gentilitate introducta; tantum prosunt Ecclesiae, sicut diabolus.

30. Excommunicatio Papae vel cujuscumque praelati non 506 est timenda, quia est censura antichristi.

31. Peccant fundantes claustra, et ingredientes sunt viri 507 diabolici.

32. Ditare clerum est contra regulam Christi. 508

33. Sylvester Papa et Constantinus imperator errarunt 509 Ecclesiam dotando.

34. Omnes de ordine mendicantium sunt haeretici, et 510 dantes eis eleemosynas sunt excommunicati.

35. Ingredientes religionem aut aliquem ordinem, eo 511 ipso inhabiles sunt ad observanda divina praecepta, et per consequens ad perveniendum ad regnum coelorum, nisi apostataverint ab eisdem.

36. Papa cum omnibus clericis suis possessionem haben- 512 tibus sunt haeretici, eo quod possessiones habent, et consentientes eis, omnes videlicet domini saeculares et caeteri laici.

37. Ecclesia Romana est synagoga satanae, nec Papa 513 est proximus et immediatus Vicarius Christi et apostolorum.

38. Decretales epistolae sunt apocryphae, et seducunt 514 a fide Christi, et clerici sunt stulti, qui student eis.