Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 150
515 39. Imperator et domini saeculares sunt seducti a diabolo, ut Ecclesiam ditarent bonis temporalibus. 516 40. Electio Papae a Cardinalibus a diabolo est introducta. 517 41. Non est de necessitate salutis credere, Romanam ecclesiam esse supremam inter alias ecclesias. 518 42. Fatuum est credere indulgentiis Papae et episcoporum. 519 43. Juramenta illicita sunt, quae fiunt ad corroborandos humanos contractus et commercia civilia. 520 44. Augustinus, Benedictus et Bernardus damnati sunt, nisi poenituerint de hoc, quod habuerunt possessiones, et instituerunt et intraverunt religiones: et sic, a Papa usque ad ultimum religiosum, omnes sunt haeretici. 521 45. Omnes religiones indifferenter introductae sunt a diabolo.
B. Articuli 30 Joannis Huss damnati a concilio Constantiensi et Martino V. ut supra.
522 1. Unica est sancta universalis Ecclesia, quae est praedestinatorum universitas. 523 2. Paulus nunquam fuit membrum diaboli, licet fecit quosdam actus actibus ecclesiae malignantium consimiles. 524 3. Praesciti non sunt partes Ecclesiae, cum nulla pars ejus finaliter excidat ab ea, eo quod praedestinationis charitas, quae ipsam ligat, non excidit. 525 4. Duae naturae, divinitas et humanitas, sunt unus Christus. 526 5. Praescitus, etsi aliquando est in gratia secundum praesentem justitiam, tamen nunquam est pars sanctae Ecclesiae; et praedestinatus semper manet membrum Ecclesiae, licet aliquando excidat a gratia adventitia, sed non a gratia praedestinationis. 527 6. Sumendo Ecclesiam pro convocatione praedestinatorum, sive fuerint in gratia, sive non secundum praesentem justitiam, isto modo Ecclesia est articulus fidei. 528 7. Petrus non est, nec fuit caput Ecclesiae sanctae catholicae.