Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 151

8. Sacerdotes quomodolibet criminose viventes, sacer- 529 dotii polluunt potestatem, et sicut filii infideles sentiunt infideliter de septem sacramentis ecclesiae, de clavibus, officiis, censuris, moribus, caeremoniis, et sacris rebus Ecclesiae, veneratione reliquiarum, indulgentiis et ordinibus.

9. Papalis dignitas a Caesare inolevit, et Papae perfectio 530 et institutio a Caesaris potentia emanavit.

10. Nullus sine revelatione assereret rationabiliter de 531 se vel alio, quod esset caput Ecclesiae particularis, nec Romanus Pontifex est caput Romanae Ecclesiae particularis.

11. Non oportet credere, quod iste, quicumque est Ro- 532 manus Pontifex, sit caput cujuscumque particularis Ecclesiae sanctae, nisi Deus eum praedestinaverit.

12. Nemo gerit vicem Christi vel Petri, nisi sequatur 533 eum in moribus: cum nulla alia sequela sit pertinentior, nec aliter recipiat a Deo procuratoriam potestatem; quia ad illud officium vicariatus requiritur et morum conformitas et instituentis auctoritas.

13. Papa non est verus et manifestus successor apo- 534 stolorum principis Petri, si vivit moribus contrariis Petro: et si quaerit avaritiam, tunc est vicarius Judae Iscarioth. Et pari evidentia Cardinales non sunt veri et manifesti successores collegii aliorum Apostolorum Christi, nisi vixerint more Apostolorum, servantes mandata et consilia Domini nostri Jesu Christi.

14. Doctores ponentes, quod aliquis per censuram ec- 535 clesiasticam emendandus, si corrigi noluerit, saeculari judicio est tradendus, pro certo sequuntur in hoc pontifices, scribas et Pharisaeos, qui Christum non volentem eis obedire in omnibus, dicentes: Nobis non licet interficere quemquam, ipsum saeculari judicio tradiderunt; et tales sunt homicidae graviores, quam Pilatus.

15. Obedientia ecclesiastica est obedientia secundum ad- 536 inventionem sacerdotum Ecclesiae praeter expressam auctoritatem Scripturae.

16. Divisio immediata humanorum operum est: quod 537 sunt vel virtuosa vel vitiosa, quia si homo est vitiosus et agit quidquam, tunc agit vitiose; et si est virtuosus et agit quidquam, tunc agit virtuose; quia sicut vitium, quod crimen