Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 152
dicitur seu mortale peccatum, inficit universaliter actus hominis vitiosi, sic virtus vivificat omnes actus hominis virtuosi.
538 17. Sacerdotes Christi viventes secundum legem ejus, et habentes Scripturae notitiam et affectum ad aedificandum populum, debent praedicare non obstante praetensa excommunicatione. Quod si Papa vel aliquis praelatus mandat sacerdoti sic disposito non praedicare, non debet subditus obedire.
539 18. Quilibet praedicantis officium de mandato accipit, qui ad sacerdotium accedit; et illud mandatum debet exequi, praetensa excommunicatione non obstante.
540 19. Per censuras ecclesiasticas excommunicationis, suspensionis et interdicti ad sui exaltationem clerus populum laicalem sibi suppeditat, avaritiam multiplicat, malitiam protegit, et viam praeparat antichristo. Signum autem evidens est, quod ab antichristo tales procedunt censurae, quas vocant in suis processibus fulminationes, quibus clerus principalissime procedit contra illos, qui denudant nequitiam antichristi, qui clerum pro se maxime usurpabit.
541 20. Si Papa est malus et praesertim, si est praescitus, tunc ut Judas apostolus est diaboli, fur, et filius perditionis, et non est caput sanctae militantis Ecclesiae, cum nec sit membrum ejus.
542 21. Gratia praedestinationis est vinculum, quo corpus Ecclesiae et quodlibet ejus membrum jungitur Christo capiti insolubiliter.
543 22. Papa vel praelatus malus et praescitus est aequivoce pastor, et vere fur et latro.
544 23. Papa non debet dici sanctissimus, etiam secundum officium; quia alias rex deberet etiam dici sanctissimus secundum officium, et tortores et praecones dicerentur sancti; imo etiam diabolus deberet dici sanctus, cum sit officiarius Dei.
545 24. Si Papa vivat Christo contrarie, etiamsi ascenderet per ritam et legitimam electionem secundum constitutionem humanam vulgatam, tamen aliunde ascenderet quam per Christum, dato etiam quod intraret per electionem a Deo principaliter factam; nam Judas Iscariothes rite et legitime est electus a Deo Christo ad episcopatum, et tamen ascendit aliunde ad ovile ovium.