Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 239

in ea definita sunt, videlicet quod Spiritus Sanctus ex Patre et Filio aeternaliter est, et essentiam suam suumque esse subsistens habet ex Patre simul et Filio, et ex utroque aeternaliter, tamquam ab uno principio, et unica spiratione procedit; item dictionem illam „Filioque“, veritatis declarandae gratia, et imminente necessitate, licite, ac rationabiliter Symbolo fuisse appositam. Item in azymo, sive fermentato 874 pane triticeo Corpus Christi veraciter confici, sacerdotesque in altero ipsum Domini Corpus conficere debere, unumquemque scilicet juxta suae ecclesiae, sive Occidentalis, sive Orientalis consuetudinem. Item si vere poenitentes in Dei 875 charitate decesserint, antequam dignis poenitentiae fructibus de commissis satisfecerint et omissis, eorum animas poenis purgatoriis post mortem purgari, et ut a poenis hujusmodi releventur, prodesse eis fidelium vivorum suffragia, Missarum scilicet sacrificia, orationes et eleemosynas, ac alia pietatis officia, quae a fidelibus pro aliis fidelibus fieri consueverunt secundum Ecclesiae institutum; illorumque animas, qui post Baptisma susceptum nullam omnino peccati maculam incurrerunt, illas etiam, quae post contractam peccati maculam, vel in suis corporibus, vel eisdem exutae, sunt purgatae, in coelum mox recipi et intueri clare ipsum Deum trinum et unum, sicuti est, pro meritorum tamen diversitate alium alio perfectius; illorum autem animas, qui in actuali mortali peccato vel solo originali decedunt, mox in infernum descendere, poenis tamen disparibus puniendas. Item sanctam Apostolicam 876 Sedem et Romanum Pontificem in universum orbem tenere primatum, et ipsum Pontificem Romanum successorem esse beati Petri principis Apostolorum, et verum Christi vicarium, totiusque Ecclesiae caput, ac omnium Christianorum patrem ac doctorem existere, et ipsi in beato Petro pascendi, regendi et gubernandi universalem Ecclesiam a Domino nostro Jesu Christo plenam potestatem traditam esse, quemadmodum etiam, ut eadem Florentina synodus asserit, in gestis oecumenicorum conciliorum et in sacris canonibus continetur. Item legalia veteris Testamenti, seu Mosaicae legis caere- 877 monias, sacra, sacrificia et sacramenta, Domino Jesu Christo adveniente, cessasse et post promulgatum Evangelium sine peccato observari non posse; ejusdem etiam legis veteris ciborum mundorum et immundorum differentiam ad caere-