Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 11
cant et post cassatum Ariminense concilium missa ad provincias a venerandae memoriae praedecessore meo Liberio generalia decreta prohibeant. Quos nos cum Novatianis aliisque haereticis, sicut est in Synodo constitutum, per invocationem solam septiformis Spiritus episcopalis manus impositione catholicorum conventui sociamus, quod etiam totus Oriens Occidensque custodit; a quo tramite vos quoque posthac minime convenit deviare, si non vultis a nostro collegio synodali sententia separari.
Post haec demum celeberrima illa de rebaptismate controversia ad finem tendit. Concilium Carthaginense 1. sub Grato a. 348. s. 349, can. 1. rebaptismum prohibuit, Laodicenum a. 364. can. 7. et 8. Cataphrygas rebaptizandos, Novatianos vero et Quartodecimanos chrismate tantum unguendos statuit, Arelatense II. a. 452. can. 16. et 17. Paulianistas et Photinianos baptizari, Arianos et Bonosiacos cum chrismate et manus impositione recipi jubet. Extat etiam hac de re synodi Constantinopolitanae I. canon, qui tamen Trullanae videtur esse. Cf. Innocentii l decretum infra, in quo ratio differentiae inter haereses statutue exponitur.
VI. Anathematismi Damasi pp. in synodo Romana quarta anno 380 — emissi adversus Macedonianos, Apollinaristas aliosque haereticos et ad componendum schisma Antiochenum, suscepti ab universo Oriente et, ut videtur, a synodo Constantinopolitana I; laudantur pro lege a Pontificibus Coelestino et Vigilio.
Post concilium Nicaenum, et quod in urbe Roma concilium 23 congregatum est a catholicis episcopis, addiderunt de Spiritu Sancto. Et quia postea is error inolevit, ut quidam ore sacrilego auderent dicere, Spiritum Sanctum factum esse per Filium :
1. Anathematizamus eos, qui non tota libertate proclamant, 28 eum Patre et Filio unius potestatis esse atque substantiae. 2. Anathematizamus quoque eos, qui Sabellii sequuntur 24 errorem, eundem dicentes Patrem esse quem Filium. 3. Anathematizamus Arium atque Eunomium, qui pari 25 impietate, licet sermone dissimili, Filium et Spiritum Sanctum asserunt esse creaturas. 4. Anathematizamus Macedonianos, qui de Arii stirpe 26 venientes, non perfidiam mutavere, sed nomen. 5. Anathematizamus Photinum, qui Ebionis haeresim in- 27 staurans, Dominum Jesum Christum tantum ex Maria confitetur.