Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 271
42. Potest dari casus, quod hujusmodi violentiae ad 1129 actus carnales contingant eodem tempore ex parte duarum personarum, scilicet maris et foeminae, et ex parte utriusque sequatur actus.
43. Deus praeteritis saeculis sanctos efficiebat tyran- 1130 norum ministerio; nunc vero eos efficit sanctos ministerio daemonum, qui, causando in eis praedictas violentias, facit, ut illi seipsos magis despiciant atque annihilent et se Deo resignent.
44. Job blasphemavit, et tamen non peccavit labiis 1131 suis; quia fuit ex daemonis violentia.
45. Sanctus Paulus hujusmodi daemonis violentias in 1182 suo corpore passus est: unde scripsit: Non quod volo bonum, hoc ago; sed, quod nolo malum, hoc facio.
46. Hujusmodi violentiae sunt medium magis propor- 1133 tionatum ad annihilandam animam, et ad eam ad veram transformationem et unionem perducendam, nec alia superest via: et haec est via facilior et tutior.
47. Cum hujusmodi violentiae occurrunt, sinere oportet 1134 ut satanas operetur, nullam adhibendo industriam nullumque proprium conatum, sed permanere debet homo in suo nihilo: et etiamsi sequantur pollutiones et actus obscoeni propriis manibus, et etiam pejora, non opus est se ipsum inquietare, sed foras emittendi sunt scrupuli, dubia et timores; quia anima fit magis illuminata, magis roborata magisque candida, et acquiritur sancta libertas. Et prae omnibus non opus est haec confiteri, et sanctissime fit non confitendo; quia hoc pacto superatur daemon, et acquiritur thesaurus pacis.
48. Satanas, qui hujusmodi violentias infert, suadet 1135 deinde, gravia esse delicta, ut anima se inquietet, ne in via interna ulterius progrediatur: unde ad ejus vires enervandas melius est ea non confiteri; quia non sunt peccata, nec etiam venialia.
49. Job ex violentia daemonis se propriis manibus 1136 polluebat eodem tempore, quo mundas habebat ad Deum preces (sic interpretando locum ex capite XVI. Job).
50. David, Jeremias et multi ex sanctis prophetis 1137 hujusmodi violentias patiebantur harum impurarum operationum externarum.