Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 272

1188 51. In sacra Scriptura multa sunt exempla violentiarum ad actus externos peccaminosos; ut illud de Samsone, qui per violentiam se ipsum occidit cum Philistaeis, conjugium iniit cum alienigena, et cum Dalila meretrice fornicatus est, quae alias erant prohibita et peccata fuissent; de Juditha, quae Holoferni mentita fuit; de Elisaeo, qui pueris maledixit; de Elia, qui combussit duces cum turmis regis Achab. An vero fuerit violentia immediate a Deo peracta vel daemonum ministerio, ut in aliis animabus contingit, in dubio relinquitur. 1139 52. Cum hujusmodi violentiae, etiam impurae, absque mentis offuscatione accidunt, tunc anima Deo potest uniri, et de facto magis unitur. 1140 53. Ad cognoscendum in praxi, an aliqua operatio in aliis personis fuerit violenta, regula, quam de hoc habeo, nedum sunt protestationes animarum illarum, quae protestantur, se dictis violentiis non consensisse aut jurare non posse, quod iis consenserint, et videre quod sint animae, quae proficiunt in via interna; sed regulam sumerem a lumine quodam actuali cognitione humana ac theologica superiore, quod me certo cognoscere facit cum interna certitudine, quod talis operatio est violenta: et certus sum, quod hoc lumen a Deo procedit, quia ad me provenit conjunctum cum certitudine, quod a Deo proveniat, et mihi nec umbram dubii relinquit in contrarium: eo modo, quo interdum contingit, quod Deus, aliquid revelando, eodem tempore animam certam reddit, quod ipse sit, qui revelat, et anima in contrarium non potest dubitare. 1141 54. Spirituales vitae ordinariae in hora mortis se delusos invenient et confusos et cum omnibus passionibus in alio mundo purgandis. 1142 55. Per hanc viam internam pervenitur, etsi multa cum sufferentia, ad purgandas et extinguendas omnes passiones, ita quod nihil amplius sentitur, nihil, nihil: nec ulla sentitur inquietudo, sicut corpus mortuum, nec anima se amplius commoveri sinit. 1143 56. Duae leges et duae cupiditates, (animae una, et amoris proprii altera), tamdiu perdurant, quamdiu perdurat amor proprius: unde quando hic purgatus est et mortuus, ut fit per viam internam, non adsunt amplius illae duae leges et