Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 12

28 6. Anathematizamus eos, qui duos Filios asserunt. unum ante saecula, et alterum post assumptionem carnis ex Virgine. 29 7. Anathematizamus eos, qui pro hominis anima rationabili et intelligibili dicunt Dei Verbum in humana carne versatum, cum ipse Filius sit Verbum Dei, et non pro anima rationabili et intelligibili in suo corpore fuerit, sed nostram, id est rationabilem et intelligibilem, sine peccato animam susceperit atque salvaverit. 30 8. Anathematizamus eos, qui Verbum Filium Dei extensione aut collectione et a Patre separatum, insubstantivum et finem habiturum esse contendunt. 31 9. Eos quoque, qui de ecclesiis ad ecclesias migraverunt, tamdiu a communione nostra habemus alienos, quamdiu ad eas redierint civitates, in quibus primum sunt constituti. Quodsi alius alio transmigrante in loco viventis est ordinatus, tamdiu vacet sacerdotis dignitate, quamdiu successor ejus quiescat in pace. 32 10. Si quis non dixerit, semper Patrem, semper Filium et semper Spiritum Sanctum esse, A. S. 33 11. Si quis non dixerit Filium natum de Patre, id est de divina substantia ipsius, A. S. 34 12. Si quis non dixerit Verbum Domini Filium Dei Deum, sicut Deum Patrem ejus et omnia posse, et omnia nosse et Patri aequalem, A. S. 35 13. Si quis dixerit, quod in carne constitutus Filius Dei, cum esset in terra, in coelis cum Patre non erat, A. S. 36 14. Si quis dixerit, quod in passione crucis dolorem sustinebat Filius Dei Deus, et non caro cum anima, quia induerat formam servi, quam sibi acceperat, sicut ait Scriptura, A. S. 37 15. Si quis non dixerit, quod in carne, quam assumpsit, sedet ad dexteram Patris, in qua venturus est, judicare vivos et mortuos, A. S. 38 16. Si quis non dixerit, Spiritum Sanctum de Patre esse vere ac proprie, sicut Filius, de divina substantia et Deum verum, A. S. 39 17. Si quis non dixerit, omnia posse Spiritum Sanctum, omnia nosse et ubique esse, sicut Filium et Patrem, A. S. 18. Si quis dixerit Spiritum Sanctum facturam, aut per Filium factum, A. S.