Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 273
duae cupiditates, nec ulterius lapsus aliquis incurritur, nec aliquid sentitur amplius, ne quidem veniale peccatum.
57. Per contemplationem acquisitam pervenitur ad sta- 1144 tum non faciendi amplius peccata, nec mortalia nec venialia.
58. Ad hujusmodi statum pervenitur non reflectendo 1145 amplius ad proprias operationes; quia defectus ex reflexione oriuntur.
59. Via interna sejuncta est a Confessione, a confessariis 1146 et a casibus conscientiae, a theologia et philosophia.
60. Animabus provectis, quae reflexionibus mori in- 1147 cipiunt, et eo etiam perveniunt, ut sint mortuae, Deus Confessionem aliquando efficit impossibilem et supplet ipse tanta gratia praeservante, quantum in sacramento reciperent: et ideo hujusmodi animabus non est bonum in tali casu ad sacramentum Poenitentiae accedere, quia id est in illis impossibile.
61. Anima, cum ad mortem mysticam pervenit, non 1148 potest amplius aliud velle, quam quod Deus vult, quia non habet amplius voluntatem, et Deus illi eam abstulit.
62. Per viam internam pervenitur ad continuum statum 1149 immobilem in pace imperturbabili.
63. Per viam internam pervenitur etiam ad mortem 1150 sensuum: quinimo signum, quod quis in statu nihilitatis maneat, id est mortis mysticae, est, si sensus exteriores non repraesentent amplius res sensibiles, unde sint ac si non essent, quia non perveniunt ad faciendum, quod intellectus se ad eas applicet.
64. Theologus minorem dispositionem habet quam 1151 homo rudis ad statum contemplativi: primo, quia non habet fidem adeo puram, secundo, quia non est adeo humilis, tertio, quia non adeo curat propriam salutem, quarto, quia caput refertum habet phantasmatibus, speciebus, opinionibus et speculationibus, et non potest in illum ingredi verum lumen.
65. Praepositis obediendum est in exteriore, et latitudo 1152 voti obedientiae religiosorum tantummodo ad exterius pertingit. In interiore vero aliter se res habet, quo solus Deus et director intrant.
66. Risu digna est nova quaedam doctrina in Ecclesia 1153 Dei, quod anima quoad internum gubernari debeat ab episcopo: quod si episcopus non sit capax, anima ipsum cum