Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 274
suo directore adeat. Novam dico doctrinam; quia nec sacra Scriptura, nec concilia, nec canones, nec bullae, nec Sancti, nec autores eam unquam tradiderunt nec tradere possunt: quia Ecclesia non judicat de occultis, et anima jus habet eligendi quemcumque sibi bene visum.
1154 67. Dicere, quod internum manifestandum est exteriori tribunali praepositorum. et quod peccatum sit id non facere, est manifesta deceptio: quia Ecclesia non judicat de occultis, et propriis animabus praejudicant his deceptionibus et simulationibus.
1155 68. In mundo non est facultas nec jurisdictio ad praecipiendum, ut manifestentur epistolae directoris quoad internum animae: et ideo opus est animadvertere, quod hoc est insultus satanae, etc.
Damnatae tamquam haereticae, suspectae, erroneae, scandalosae, blasphemae, piarum aurium offensivae, temerariae, christianae disciplinae relaxativae, eversivae, et seditiosae respective.
XCVIII. Propositiones damnatae ab Alexandro VIII.
A. Propositiones 2 damnatae decreto 24. Aug. 1690.
1156 1. Bonitas objectiva consistit in convenientia objecti cum natura rationali: formalis vero in conformitate actus cum regula morum. Ad hoc sufficit, ut actus moralis tendat in finem ultimum interpretative: hunc homo non tenetur amare neque in principio, neque in decursu vitae suae mortalis.
Declarata et damnata uti haeretica.
1157 2. Peccatum philosophicum seu morale est actus humanus disconveniens naturae rationali et rectae rationi; theologicum vero et mortale est transgressio libera divinae legis. Philosophicum, quantumvis grave, in illo, qui Deum vel ignorat vel de Deo actu non cogitat, est grave peccatum, sed non est offensa Dei neque peccatum mortale dissolvens amicitiam Dei, neque aeterna poena dignum.
Declarata et damnata uti scandalosa, temeraria, piarum aurium offensiva, et erronea.