Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 275
B. Propositiones 31 prohibitae 7. Dec. 1690.
1. In statu naturae lapsae ad peccatum formale et de-1158 meritum sufficit illa libertas, qua voluntarium ac liberum fuit in causa sua, peccato originali et voluntate Adami peccantis.
2. Tametsi detur ignorantia invincibilis juris naturae, 1159 haec in statu naturae lapsae operantem ex ipsa non excusat a peccato formali.
3. Non licet sequi opinionem vel inter probabiles pro-1160 babilissimam.
4. Dedit semetipsum (Christus) pro nobis oblationem Deo, 1161 non pro solis electis, sed pro omnibus et solis fidelibus.
5. Pagani, Judaei, haeretici alique hujus generis nullum 1162 omnino accipiunt a Jesu Christo influxum: adeoque hinc recte inferes, in illis esse voluntatem nudam et inermem sine omni gratia sufficienti.
6. Gratia sufficiens statui nostro non tam utilis, quam 1163 perniciosa est, sic, ut proinde merito possimus petere: A gratia sufficienti libera nos, Domine.
7. Omnis humana actio deliberata est Dei dilectio vel 1164 mundi: si Dei, Charitas Patris est: si mundi, concupiscentia carnis, hoc est, mala est.
8. Necesse est, infidelem in omni opere peccare. 1165
9. Revera peccat, qui odio habet peccatum mere ob 1166 ejus turpitudinem et disconvenientiam cum natura, sine ullo ad Deum offensum respectu.
10. Intentio, qua quis detestatur malum et prosequitur 1167 bonum mere, ut coelestem obtineat gloriam, non est recta nec Deo placens.
11. Omne, quod non est ex fide christiana supernatu- 1168 rali, quae per dilectionem operatur, peccatum est.
12. Quando in magnis peccatoribus deficit omnis amor, 1169 deficit etiam fides: et etiamsi videantur credere, non est fides divina, sed humana.
13. Quisquis etiam aeternae mercedis intuitu Deo 1170 famulatur, charitate si caruerit, vitio non caret, quoties intuitu licet beatitudinis operatur.
14. Timor gehennae non est supernaturalis. 1171