Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 276
1172 15. Attritio, quae gehennae et poenarum metu concipitur, sine dilectione benevolentiae Dei propter se, non est bonus motus ac supernaturalis. 1173 16. Ordinem praemittendi satisfactionem absolutioni induxit non politia aut institutio Ecclesiae, sed ipsa Christi lex et praescriptio, natura rei id ipsum quodammodo dictante. 1174 17. Per illam praxim mox absolvendi ordo poenitentiae est inversus. 1175 18. Consuetudo moderna quoad administrationem sacramenti Poenitentiae, etiamsi eam plurimorum hominum sustentet auctoritas et multi temporis diuturnitas confirmet, nihilominus ab Ecclesia non habetur pro usu sed abusu. 1176 19. Homo debet agere tota vita poenitentiam pro peccato originali. 1177 20. Confessiones apud religiosos factae pleraeque vel sacrilegae sunt, vel invalidae. 1178 21. Parochianus potest suspicari de mendicantibus, qui eleemosynis communibus vivunt, de imponenda nimis levi et incongrua poenitentia seu satisfactione ob quaestum seu lucrum subsidii temporalis. 1179 22. Sacrilegi sunt judicandi, qui jus ad Communionem percipiendam praetendunt, antequam condignam de delictis suis poenitentiam egerint. 1180 23. Similiter arcendi sunt a sacra Communione, quibus nondum inest amor Dei purissimus et omnis mixtionis expers. 1181 24. Oblatio in templo, quae fiebat a beata Virgine Maria in die purificationis suae per duos pullos columbarum, unum in holocaustum et alterum pro peccatis, sufficienter testatur, quod indiguerit purificatione, et quod filius, (qui offerebatur), etiam macula matris maculatus esset, secundum verba legis. 1182 25. Dei Patris sedentis simulacrum nefas est christiano in templo collocare. 1183 26. Laus, quae defertur Mariae, ut Mariae, vana est. 1184 27. Valuit aliquando Baptismus sub hac forma collatus: In nomine Patris, etc., praetermissis illis: Ego te baptizo. 1185 28. Valet Baptismus collatus a ministro, qui omnem ritum externum formanque baptizandi observat, intus vero in corde suo apud se resolvit: Non intendo, quod facit Ecclesia.