Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 277

29. Futilis et toties convulsa est assertio de Pontificis 1186 Romani supra concilium oecumenicum auctoritate atque in fidei quaestionibus decernendis infallibilitate.

30. Ubi quis invenerit doctrinam in Augustino clare 1187 fundatam, illam absolute potest tenere et docere, non respiciendo ad ullam Pontificis bullam.

31. Bulla Urbani VIII. „In eminenti“, est subreptitia 1) 1188

Damnatae et prohibitae tamquam temerariae, scandalosae, male sonantes, injuriosae, haeresi proximae, haeresim sapientes, erroneae, schismaticae, et haereticae respective.

1) In hac Bulla Urbani VIII., edita anno 1641, confirmantur constitutiones Pii V. et Gregorii XIII., quibus damnantur 79 Baji propositiones: in eadem iterum prohibetur liber Cornelii Jansenii, cui titulus Augustinus. Hanc Bullam Bajani et Jansenistae dixerunt esse subreptitiam, tamquam editam a Pontifice veritatis ignaro: cum tamen Pontifex in ea asserat: ex matura ac diligenti ejusdem libri, cui titulus Augustinus, lectione compertum esse, in eodem libro multas Baji propositiones proscriptas contineri. Cf. Viva in hanc propositionem. Tournely de gratia qu. 3. Historia Jansenismi Epoch. I. § liber Jansenii Urbano VIII. denunciatur et ab ipso prohibetur.

XCIX. Articuli Cleri Gallicani Declarationis anni 1682.

Rejecti ab Innocentio XI. per litteras in forma Brevis 11. April. 1682, et per Alexandrum VIII. in constitutione „Inter multiplices“ 4. Aug. 1690. Denique susceptos a synodo Pistoriensi iterum rejecit Pius VI. bulla „Auctorem fidei“ 28. Aug. 1794. Ex quatuor declarationis articulis illos, quid ad rem dogmaticam faciunt, hic subjungimus. Notamus praeterea, illos a plurimis ex auctoribus litteris ad Innocentium XII. a. 1692. datis et ab ipso Ludovico XIV. retractates fuisse.

2. Sic inesse Apostolicae Sedi ac Petri successoribus, 1189 Christi vicariis, rerum spiritualium plenam potestatem, ut simul valeant atque immota consistant sanctae oecumenicae synodi Constantiensis a Sede Apostolica comprobata ipsorumque Romanorum Pontificum ac totius Ecclesiae usu confirmata atque ab ecclesia Gallicana perpetua religione custodita decreta de auctoritate conciliorum generalium, quae sessione quarta eorum decretorum, quasi dubiae sint auctoritatis ac minus approbata, robur infringant aut ad solum schismatis tempus concilii dicta detorqueant.

3. Hinc Apostolicae potestatis usum moderandum per 1190 canones Spiritu Dei conditos et totius mundi reverentia con-