Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 13

19. Si quis non dixerit, omnia per Filium et Spiritum 40 Sanctum Patrem fecisse, id est visibilia et invisibilia, A. S.

20. Si quis non dixerit, Patris et Filii et Spiritus Sancti 41 unam divinitatem, potestatem, majestatem, potentiam, unam gloriam, dominationem, unum regnum, atque unam voluntatem ac veritatem, A. S.

21. Si quis tres personas non dixerit veras Patris et 42 Filii et Spiritus Sancti aequales, semper viventes, omnia continentes visibilia et invisibilia, omnia potentes, omnia judicantes, omnia vivificantes, omnia facientes, omnia quae sunt salvanda salvantes, A. S.

22. Si quis non dixerit adorandum Spiritum Sanctum 43 ab omni creatura sicut Filium et Patrem, A. S.

23. Si quis de Patre et de Filio bene senserit, de 44 Spiritu autem Sancto non recte habuerit, haereticus est. Quod omnes haeretici de Filio Dei et Spiritu Sancto male sentientes, in perfidia Judaeorum et gentilium inveniuntur.

24. Quod si quis patiatur, Deum Patrem dicens et 45 Deum Filium ejus et Deum Spiritum Sanctum deos dici et non Deum propter unam divinitatem et potentiam, quam credimus esse et scimus Patris et Filii et Spiritus Sancti: (Deum), subtrahens autem Filium aut Spiritum Sanctum, ita solum existimet esse Deum Patrem, dici aut credi unum Deum, A. S. Nomen namque deorum et angelis et sanctis omnibus a Deo est impositum et donatum: de Patre autem et Filio et Spiritu Sancto propter unam aequalem divinitatem, non nomen deorum, sed Dei, nobis ostenditur atque indicatur: ut credamus, quia in Patre et Filio et Spiritu Sancto solum baptizamur et non in archangelorum nominibus aut angelorum, quomodo haeretici, aut Judaei, aut etiam gentiles dementes faciunt. Haec ergo est salus christianorum, ut credentes Trinitati, id est Patri et Filio et Spiritui Sancto, in ea veram solamque unam divinitatem et potentiam ac majestatem et substantiam eandem sine dubio credamus, ut aeternam attingere mereamur ad vitam.

VII. Concilii oecumenici II. Constantinopolitani I. a. 381. decreta.

Can. 1. (damnat Eunomianos sive Anomoeos, Arianos sive 46 Eudexianos. Semiarianos sive Pneumatomachos, Sabellianos, Marcellianos, Photinianos et Apollinaristas).