Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 284
1247 32. Jesus Christus se morti tradidit ad liberandum pro semper suo sanguine primogenitos, id est electos, de manu angeli exterminatoris. 1248 33. Proh! quantum oportet bonis terrenis et sibimetipsi renuntiasse, ad hoc, ut quis fiduciam habeat sibi, ut ita dicam, appropriandi Christum Jesum, ejus amorem, mortem et mysteria! ut facit sanctus Paulus dicens: Qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me. 1249 34. Gratia Adami non producebat nisi merita humana. 1250 35. Gratia Adami est sequela creationis, et erat debita naturae sanae et integrae. 1251 36. Differentia essentialis inter gratiam Adami et status innocentiae ac gratiam christianam est, quod primam unusquisque in propria persona recepisset, ista vero non recipitur, nisi in persona Jesu Christi resuscitati, cui nos uniti sumus. 1252 37. Gratia Adami, sanctificando illum in semetipso, erat illi proportionata: gratia christiana, nos sanctificando in Jesu Christo, est omnipotens et digna Filio Dei. 1253 38. Peccator non est liber, nisi ad malum, sine gratia Liberatoris. 1254 39. Voluntas, quam gratia non praevenit, nihil habet luminis, nisi ad aberrandum, ardoris, nisi ad se praecipitandum: virium, nisi ad se vulnerandum: est capax omnis mali et incapax ad omne bonum. 1255 40. Sine gratia nihil amare possumus, nisi ad nostram condemnationem. 1256 41. Omnis cognitio Dei, etiam naturalis, etiam in philosophis ethnicis, non potest venire nisi a Deo: et sine gratia non producit nisi praesumptionem, vanitatem et oppositionem ad ipsum Deum loco affectuum adorationis, gratitudinis et amoris. 1257 42. Sola gratia Christi reddit hominem aptum ad sacrificium fidei: sine hoc nihil nisi impuritas, nihil nisi indignitas. 1258 43. Primus effectus gratiae baptismalis est facere, ut moriamur peccato, adeo ut spiritus, cor, sensus non habeant plus vitae pro peccato, quam homo mortuus habeat pro rebus mundi. 1259 44. Non sunt nisi duo amores, unde volitiones et actiones omnes nostrae nascuntur: amor Dei, qui omnia agit