Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 285

propter Deum, quemque Deus remuneratur, et amor, quo nos ipsos ac mundum diligimus, qui, quod ad Deum referendum est, non refert et propter hoc ipsum fit malus.

45. Amore Dei in corde peccatorum non amplius reg- 1260 nante, necesse est, ut in eo carnalis regnet cupiditas omnes- que actiones ejus corrumpat.

46. Cupiditas aut charitas usum sensum bonum vel 1261 malum faciunt.

47. Obedientia legis profluere debet ex fonte, et hic 1262 fons est charitas. Quando Dei amor est illius principium interius, et Dei gloria ejus finis, tunc purum est, quod ap- paret exterius; alioquin non est nisi hypocrisis aut falsa justitia.

48. Quid aliud esse possumus, nisi tenebrae, nisi aber- 1263 ratio et nisi peccatum, sine fidei lumine, sine Christo et sine charitate?

49. Ut nullum peccatum est sine amore nostri, ita nul- 1264 lum est opus bonum sine amore Dei.

50. Frustra clamamus ad Deum: Pater mi, si spiritus 1265 charitatis non est ille, qui clamat.

51. Fides justificat, quando operatur, sed ipsa non 1266 operatur, nisi per charitatem.

52. Omnia alia salutis media continentur in fide tam- 1267 quam in suo germine et semine; sed haec fides non est absque amore et fiducia.

53. Sola charitas christiano modo facit (actiones chri- 1268 stianas) per relationem ad Deum et Jesum Christum.

54. Sola charitas est, quae Deo loquitur; eam solam 1269 Deus audit.

55. Deus non coronat nisi charitatem: qui currit ex 1270 alio impulsu et ex alio motivo, in vanum currit.

56. Deus non remunerat nisi charitatem: quoniam cha- 1271 ritas sola Deum honorat.

57. Totum deest peccatori, quando ei deest spes; et 1272 non est spes in Deo, ubi non est amor Dei.

58. Nec Deus est nec religio, ubi non est charitas. 1273

59. Oratio impiorum est novum peccatum; et quod 1274 Deus illis concedit, est novum in eos judicium.

60. Si solus supplicii timor animat poenitentiam, quo 1275 haec est magis violenta, eo magis ducit ad desperationem.